Lunae die 20 mensis Maii 2024

CULTUS

DOMINUS DE BYRON ABHINC ANNOS DUCENTOS MORTUUS EST

 

Georgius Gordon Byron, praeclarus poeta Britannicus qui, cum paucis aliis Anglice scribentibus, aetatem suam metro mirifice repraesentavit posterisque servavit, abhinc annos CC, septimum et tricesimum suum agens, morte functus est. Londinii natus, puer decem annorum patruo magno Guilelmo barone quinto Byron defuncto eundem titulum hereditate acceperat sextusque eiusdem nominis baro post pueritiam cum matre in Scotia praecipue actam factus erat. Inde Dominus de Byron (Lord Byron) vocari coepit.

Childe Harold’s Pilgrimage (“Haroldi adulescentis peregrinatio”), poema quattuor in partibus (“cantibus”) ab eo exaratum, tali eum viginti quattuor annorum iuvenculum gloria affecit ut postea hac de re scripserit: “Quodam mane experrectus sum et me celebrem inveni”. Hoc opere semiautobiographico principium sermo habuit de heroe, ut dicunt, Byroniano una cum ipsa vera Domini de Byron adulescentis peregrinatione, quae in Lusitaniam, in reliquam Hispaniam, in Sardiniam, Melitam, Epirum, in Graeciam demum Asiamque illam Minorem inter annos saeculi undevicesimi nonum et undecimum eum ex Anglia traxit. Nam fecit tunc Dominus de Byron id quod saltem a saeculo septimo decimo multarum domuum Europaearum nobiliorum filii agere solebant, velut si in vitam virilem esset initiatio, grand tourque appellitabant; in qua “magna peregrinatione” Italiam visere ac circumire maximi erat momenti. Hac occasione, anno millesimo octingentesimo vero decimo, Hellespontum ab Europensi ad Asiaticum litus transnatavit ut ipse experiretur utrum id fieri posset quod mythos de Leandro narraret, hunc scilicet ad puellam Heron noctu conveniendam plus semel Hellespontum transnatavisse priusquam in eius fluctibus procella facta periret. Hodie in Leandri et Domini de Byron honorem frequens certamen natatorium in eodem freto singulis aestatibus die tertio ante Kalendas Septembres fit. Georgius Byron, qui pede aliquatenus varo natus erat et claudicare numquam omnino desierat, in aqua liberum se esse sentiebat et optimus in alto quoque natator fuit. Ad Asiam eum studium quoddam inter alia alliciebat religionis Mahometanae et scholae potissimum vel motus illius mystici qui Sufismus nuncupatur, in quadam Orientalismi –ut nunc dicitur– forma, id est rerum Orientalium dilectione, saepe Levantinarum, quae magnopere poesin eius inspiravit. Mira igitur fuit Domino de Byron “peregrinatio magna”, inter quam vestimenta Epirotica seu potius, nomine moderno, Albanica emerit quibus se indueret; cuius rei monumentum –quasi romanticismi Byroniani icon– manet pictorium.

Post matrimonii experientiam magis ad bonam famam redintegrandam fortasse quam ex amore initi rapidaeque separationis, tamquam si Ada filiola, futura mathematica quam mater tenebat, nata non esset, navigare denuo coepit anno saeculi sexto decimo Dominus de Byron –aere alieno, inter alia, pressus– et diu nunc in Italia habitavit. Numquam postea in Angliam rediit. In Helvetia et in Italia (“exsulum paradiso”) Persii Bysshe Shelley poetae huiusque coniugis Mariae domus frequentavit: apud Lemannum lacum, Venetiis, Ravennae, Pisis ad sinumque demum Lunensem inter Portum Ericis et Veneris Portum situm, in ultimis videlicet Liguriae oris ad Tusciam vergentibus; qui maris κόλπος, propter fascinationem quam aevorum decursu in carminum scriptores necnon pictores exercuerat, poetarum sinus est vocatus. Maria magno erat ipsa ingenio praedita, quod e mythistoria horrifica nomine Frankenstein nota, quam anno saeculi duodevicesimo ea edidit, satis patet. Byron autem, postquam amicus Persius in pelago Ligustico saeva tempestate absorptus postridie Nonas Quintiles, anno vicesimo altero, undetriginta annos natus diem suum obiit, cadaveris eius cremationi ab aequore redditi, quod vix agnosci potuit, in acta Tusca apud Viaregium affuit. Ioannes Keats, unus cum Byron et Shelley e maximis secundae generationis romanticae Anglicae poetis, anno superiore Romae adulescens sextum et vicesimum agens phthisi consumptus hac de vita decesserat. Byron noster, antequam annus post Persii Shelley mortem lapsus esset, Genuae taedio oppressus consilium in Graeciam Ottomanis subiectam iter maritimum faciendi cepit ut, nobilitate sua fretus, inter ductores pro Graeciae libertate, cuius amore flagrabat, pugnaret. Genuam medio mense Quintili, anno millesimo octingentesimo vicesimo tertio, reliquit Cephalleniam insulam petens. Mesolongii autem, in Graecia hesperia, febribus anno insequenti multas per hebdomadas inde a Februario mense afflictatus die undevicesimo Aprilis, postquam “Dormire nunc volo” dicens in letale coma ceciderat, lucem liquit. Corpus in Angliam est contra voluntatem eius translatum. Inter opera eius poetica Don Juan vero praeter Childe Harold’s Pilgrimage mentione etiam hic est dignum, longum in septendecim carmina divisum de legendaria Domini Ioannis vita poema ironia ac mordacitate plenum, quod, quamquam ob auctoris obitum imperfectum, pro “magno” hodie Georgii Gordon Byron “opere” plerumque habetur.

Cum Domini de Byron claritati litteris partae fama vitae intrepidae adiceretur, fanaticorum admiratorum circa eum frequentia tale anticipavit phaenomenon quale nostris temporibus circa cantores et histriones illustres, valentes venustosque invenitur. Certe Dominus de Byron non fuit totus his rebus absorptus, alioqui vates tam magnus factus non esset; dicebat enim se inde a pueritia multa legere: “Lego dum vescor, lego in lecto, lego quom nemo alius legit”. Notus tamen est Byron noster non solum propter poesin et natationes, sed etiam ob aleam, caestus, temeta, procellosos erga utrumque sexum amores... Ad “se cum universo miscendum” cupido eum pellebat, quod pulchre atque romantice sonat; fuit tamen quae dixerit et intime Georgium Byron haec femina noverat eum esse “insanum, malum periculosumque notu”; ipsius vero sententia miram bonitatis et improbitatis mixturam, ut difficile sibi esset semetipsum describere.   

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus


DE FUTURO ORATORE
“NON SCHOLAE, SED VITAE DISCIMUS”
Dionysius et anus Syracusana
DE ELOQUENTIAE UTILITATE
DANS ALIGHIERI