Lunae die 4 mensis Novembris 2024

ARS VIVENDI

De luso novo electronico in lingua latina

Multi sunt in communitate elecronicorum lusorum conventus ad novos liberos lusos faciendum, nomine jams aut improvisationes. Quaedam improvisatio recentissima, Sant Jordi Jam, habuit in animo lusum facere de fabula sancti Georgii, ac partes inesse de fabula, sicut rosas, dracones aut equites, quia fabula sit Sanctus Georgius draconem occidit sanguisque draconis in rosas mutavit.

Quidam iuvenes Hispanici qui Freestylers nominantur lusum fecerunt in quo eques castellum percurrit usque ad cuspidem- ubi draco manet-, per fortuitos andrones ambulans inimicosque necans. Hic lusus nominatur Hematorrosa notam habet propriam: Latine ludi potest! Traductora lusi improba fecit opera ut lusus omnino in lingua latina sit sicut in aliis Hispanicis linguis.

Omnes adhortamur hunc electronicum probare lusum si sese oblectare ac aliquid de vocabulario latino lusorum discere electronicorum velint!

https://freestylers-studio.itch.io/hematorosa

Scripsit Rodericus Hispanus Leonensis


DE POPINARIIS HESPERIIS HAC TEMPESTATE IN ORIENTE POSITIS
LAGANUM HORATII POETAE
SECUNDA MENSA