Solis die 12 mensis Maii 2024

MUSEUM IMAGINARIUM

De rebus visis et mente fictis chronicon Ansgarii Osloensis

 


De ubertate Dei 

Dii, ut aiunt, et maiorum et minorum gentium, saepe furtim inter mortales versantur et orbem terrarum lustrant occulti, sive ad rerum cognitionem perquirendam, sive voluptatis gratia. Qualis vero sit scientia divina, et quo modo caelestes delectentur, non nisi velut per caliginem atque obscure intuemur. Attamen, etiamsi maxima debeatur diis reverentia, non secus ac nobis homunciones sint deligendi, verum si fateri volumus, ob crebram mutationem ac volutationem rerum humanarum, non raro fit ut, non semper sine labore inter deos vanos et sinceros discrimen faciamus. Quam saepe imaginibus rerum inanibus decipiamur, supervacuum est iterare, ut non tantum dei absconditi tenebrisque involuti, et qui artifiose speciem mortalium simulent, nos in ludibrium vertant, vero etiam homunculi miserrimi qui dolose, quamqaum humana forma belluinas mentes tegunt, venerationem deorum propriam sibi vindicant. 

Longe autem citra rerum similitudinem incertam atque aspectum dubium, caelestium naturam investigavit Antonius Corrigiensis, pictor mirificus, cuius acumini ingenii, in rebus arcanis scrutandis, respondet penicillus doctissimus. In hac pictura, videmus, quemadmodum Iuppiter, inductus in amorem ac desiderio incensus, nebulaque obvolutus cinereacea, Ionem amplexibus excipiat, scilicet ad pudorem eius, more divino, raptandum. Colores plumbei et ferruginei, amatoris nebulosi pariter ac litoris fluviatilis, mirum in modum efficiunt, ut contentis et umentibus oculis artium cultores elegantium prospiciant, quam formosam habeat carnem Io. Puella enim lectissima, quippe quae aspectu ac specie non paulum mollis, omnium oculos ac mentem in se convertat, magis quam deus ille mulierosus, turpiter forma nebulae indutus, verum imaginis argumentum videtur esse. Verumtamen, quid sibi vult cervus ille, quem latere dextero aspicimus e rivulo placide bibentem? Omnibus, qui interdum, animi reficiendi causa, Sacram Scripturam clam evolvimus, statim in mentem venit locus notissimus Libri Psalmorum: 

Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, 

Ita desiderat anima mea ad te, Deus. 

Hic igitur aenigma habemus, atque item solutionem, nisi venustatis amore prorsus deludor. Primum nobis interrogandum est, hac in pictura, ubi sit deus, ubi anima? Multi homines sunt, et quidem docti, qui censeant, animulam humanam ab Ione figurative significari, quae voluntati Dei cupidissimi, ut deceat ancillas humili loco natas, citra verecundiam morigeretur. Equidem non omnino iis sapientibus assentior. Nam potius quam puella illa luculenta, Iuppiter ipsissimus, informis atque caliginosus, mihi videtur repraesentare animam semper vacillantem deique tum amanatem, tum fugientem. Itaque, sub specie Ionis, velut lymphati et mente moti, in Museo artium Vindobonensi, sane Deum verum contemplamur, utpote formarum fontem, apicem beatitudinis, ex cuius abundantia omnia manant pulchra in saecula saeculorum.

Scripsit Ansgarius Osloensis


De malis citreis, aurantiis rosaque
De leonibus et somniis
De homine bulla
Et Deus homo factus est
AD FENESTRAM
De phantasmate pulicis 
Ad speculum 
De effractione carceris 
De vi martyrii 
De rebus occultis 
De voluptatibus perfusoriis 
De miris et miraculis pingendis 
De invisibilitate
De iungala Parisina
De triangulis
De simulacris
DE ARCHANGELO MEDIOLANENSI
De quadam insula longinqua
Sanctus Thomas hispaliensis