Solis die 12 mensis Maii 2024

MUSEUM IMAGINARIUM

De rebus visis et mente fictis chronicon Ansgarii Osloensis

 


De vi martyrii 

Simeon Vouet (1590-1649) sub rege Ludovico XIII:o, secundis avis et non pingui Minerva, ut pictor aulicus dicitur artem pictoricam barocam ex Italia in Francogalliam intulisse. Annis enim iuvenilibus, Romae vitam non minus mollem quam studiosam egerat, ut peritissimus omnium artium novarum, quae tunc temporis in urbe paparum vigebant, et idem non ignarus rerum delicatiorum dubiarumque, quae in Musarum cultu secrete florebant, mirum in modum evasisset. Verum si fateri volumus, non raro fit, ut picturis eius Romanis vehementius commoveamur, quae imagines materiam somniandi uberrimam praebeant, quam operibus Parisiensibus, quae tam sedule quam artificiose ad maiorem gloriam Regis Francogalliae confexit. 

Pragae, ambulatoribus enervatis ac languidis prodest, quod tam magnam mirabilium copiam urbs princeps Bohemicorum suppeditat, ut ambulatio defatigationem afferat, velut in portum sese in pinacotecam nationalem Narodiensem recipere. Hoc in loco securo ac tranquillo, inter alia, licet oculos pascere atque animum reficere contemplatione picturae pulcherrimae, quam Simeon Vouet, cum Romae versaretur, summa cum arte fecit, ut mens admirantium aeque crudelitate argumenti conturbetur, atque animus mira suavitate colorum linearumque afficiatur. 

Lucretiam, medio noctis silentio, et ut videtur, praeterque morem, in cubiculo secluso, voluntariam mortem sibi properantem vidimus, non sine stupore, cum hac in imagine non nulla nova atque insueta admirationem excitent. Fabulam notissimam ita minime necesse est referre, potius ut nobis sedulo expendendum sit, quo pacto calamitas virginis Romanae historiam Ecclesiae intimam arcanamque obscure indicet. Namque in articulo mortis, Lucretia, nobilissima virgo Romana, pugionem vibrans, ad caelum attolit oculos, more sanctorum, quos elatio animi mystica corripit, ut nobis in dubium veniat, utrum exemplum spectemus luculentum virtutis Quiritium, an specimen Martyrologii Ecclesiae Catholicae. Quamquam Lucretia nondum cor pugione sibi transfixit, tamen cubiculum, ob colorem haematinum aulaeorum, cruore perfusum esse videtur. Verum puellae oculis in caelum coniectis adducimur, ut velamento illo sanguineo potius designari martyrium pro Christo susceptum censeamus, quam signum pudicitae ereptae atque stupri nefarii. Itaque, inspectione huius picturae, liquido reperimus, quemadmodum pictor ille Parisinus moribus Romae barocae, tam gentilis quam christianae, non leviter imbutus esset, ut eadem in imagine effingeret constupratorum vim, et coronam martyrum.

Scripsit Ansgarius Osloensis


De malis citreis, aurantiis rosaque
De leonibus et somniis
De homine bulla
Et Deus homo factus est
AD FENESTRAM
De phantasmate pulicis 
Ad speculum 
De effractione carceris 
De ubertate Dei 
De rebus occultis 
De voluptatibus perfusoriis 
De miris et miraculis pingendis 
De invisibilitate
De iungala Parisina
De triangulis
De simulacris
DE ARCHANGELO MEDIOLANENSI
De quadam insula longinqua
Sanctus Thomas hispaliensis