Lunae die 20 mensis Maii 2024

MUSEUM IMAGINARIUM

De rebus visis et mente fictis chronicon Ansgarii Osloensis

 


Sanctus Thomas hispalensis

Hispali, in urbe aurantiorum, cum caloris vis maxima corpus pariter ac mentem vexat, operae pretium est, tam ad ardorem solis baetici arcendam, quam animum laxandi gratia, Museum artium hispalense perlustrare. Nam inter alia mirabilia aevi baroci, hac in pinacoteca invenitur imago picta Sancti Thomae Aquinatis, quam confecit Franciscus Herrera secundus (1627-1685). 

Non more pio ac pudico artificum aetatis mediae, hac tabula Doctor angelicus effingitur, sed ambigue et paene obscene. Birreto tricorni ornatus, ut decet auctorem Summae theologicae doctissimum, ebriis ocellis, et stibio circumlitis, caelum aspicit, crebra suspiria indecenter trahens, manu delicato ac virginali pennam anserinam ducens, scilicet ad hymnum Pange Lingua exarandum. Pone virum sanctum, potius genitilis quam christianus, putillus alatus, et aequo petulantior, cultoribus incertum artis pictoriae an corporis Christi, lascive huc illuc volitans praebet ostensorium auro fulgens. Postremo, in angulo dextero imaginis, fortasse, immo non dubie, ut cumulum luxuriae afferretur, nubeculam cineraceo-roseam, peniculo subtili, suaviter adumbravit pictor barocus noster. Certe neminem fugit, quam minime congruat haec commisura ac transitus colorum, sat effeminatus, propositionibus affirmationibusque scolasticorum?

Quid amplius? nonne margo ornatissima auroque foliato obducta satis signi est, hanc picturam aptissimam esse ad conclave muliebre decorandum, ubi dominulae fracto delicatoque gradu incedunt et soneta Petrarchae, voce molli atque demissa, recitant? Neque enim in hac imagine citra stuporem contemplamur, non Sanctum et Doctorem ecclesiae ingenii acutissimi, vero poetam cuius inflammationi animi respondet morum ambiguitas! 

Haec effigies picta tantum abest, ut sit profanatio vitae viri sanctissimi, ut specimen det saecularizationis symbolorum sacrorum. Etenim, mutatione cultus civilis progrediente, usus metaphoricus elementorum artis figurativae, quae olim praesertim ad venerationem Dei adhibebatur, gradatim translatus est ad vim imaginationis colendam. Itaque, ars aetatis barocae, ut quidem sentio, non est inops seu infructuosa, utpote variatio formarum, et discrimen pertenue colorum, tam delectationem quam eruditionem animi, in rebus quidem quae ad artes spectant, auget et stimulat. Huius rei, sive Hispali versaris, sive in aliis urbibus tum Americae, tum Europae, periculum delicate facere licet. 

 

Scripsit Ansgarius Osloensis


De malis citreis, aurantiis rosaque
De leonibus et somniis
De homine bulla
Et Deus homo factus est
AD FENESTRAM
De phantasmate pulicis 
Ad speculum 
De effractione carceris 
De ubertate Dei 
De vi martyrii 
De rebus occultis 
De voluptatibus perfusoriis 
De miris et miraculis pingendis 
De invisibilitate
De iungala Parisina
De triangulis
De simulacris
DE ARCHANGELO MEDIOLANENSI
De quadam insula longinqua