Lunae die 13 mensis Maii 2024

MUSEUM IMAGINARIUM

De rebus visis et mente fictis chronicon Ansgarii Osloensis

 


Et Deus homo factus est 

Hac in imagine, primo aspectu, non sine maxima miratione atque animi stupore, videmus quemadmodum Bacchus vel adulescens quidam vino madens ac languidus, uvis pampinisque coronatus, sive artis picturae amantes incautos, seu Lyaei cultores effrenatos liberaliter atque insidiose alliciat ad temulentiam indulgendam. Molliter reclinatus in quodam lectulo cum pulvino minime Graeco Romanove, manu dextera, ut plane cernamus quam ungues eius sint spurci, Dionysius ille spurius hyalum vini pretiosi impletum offert, velut nobis salutem propinans. In mensa est lanx quaedam pomis aliquantulum corruptis onusta, dubio procul ut nos admoneamur cum fragilitatis humanae, tum voluptatum perlevium. Ceterum, laeva parte videtur urceus vitreus, quo continetur vinum purpureum, et in quo etiam lucis repercussio acrioribus oculis, nam nisi obscure et tamquam per caliginem minutiae illae non perspiciuntur, praebet imaginem pictoris pingentis hanc tabulam ipsam in pluteo suo. Itaque, non in convivio Olympio, ut ex multis minutalibus, quae modo strictim leviterque attinximus, licet conicere, Bacchus noster pergraecatur, vinum meracius sumens, immo ne in deorum quidem numero referendus est, quippe qui quam filius Iovis Semelesque magis videatur adulescens nequam et ad pravum inclinabilis. Etenim extra omnem dubitationis aleam positum est, nos non in caelum migravisse, vero in officina pictoris morari. 

Sunt artium existimatores, et quidem doctissimi, qui censeant hac in imagine admonitionem contemplari, ne crebrae sortis commutationes vicesque, neu velox temporis cursus nos inducant ut gaudia terrena, bona brevissima ac fugacia, spernemus. Igitur, quos incentiva carnis ita nimis vexant, ut conscientiae morsibus irritati luxuriam penitus evitent, eos adulescens forma deorum indutus, utpote vinolentus nec specie inconspicuus, citra ambiguitatem exhortatur ut illicitas atque incognitas temptent libidines. Nec sine ratione, ut videtur, in cuiusdam pictoris pergula, ad voluptatem perfusoriam captandam incitamur. Nonne ars pingendi frequenter nos in fraudem deducit, ut vera cum falsis confundamus? Ac saepe frequentes nimiumque assiduae cogitationes irritamentis subtilissimis nos pelliciunt ad supera et caelestia inhianda, ut occasionem deliciis humanis citerioribusque fruendi flagitiose amittamus. 

Quamquam nullo modo cum turpitudine coniunctum est, ut quidem sentio, in oblectationum coeno omnique genere libidinum se volutari, ex tenuissima quidem suspicione conicior, argumentum arcanius in hac pictura latere. Nulla enim venustas diu secrete esse potest, ne in imaginibus quidem barocis, quin in lucem denique prodeat. Nam Bacchus ille multiplex atque ambiguus, digitum indicem manus laevae in nodum sericum colorisque nigerrimi induxit. Quem ad finem? Quid sibi vult nodus ille, qui testibus artium peritis nullum habet vinculum cum Bacchi symbologia, vero potius signum est luctus ac mortis. Etenim apud nonullos scriptores artiumque indagatores scriptum videmus, hoc indicium funestum oblique et occulte spectare ad Domini Christi Passionem. Igitur, adulescens ille, qui tam insolenter personam Bacchi sustinet, re vera non tantum mirandum in modum Christi incarnationem significat, vero etiam amantes picturae pariter ac vini pretiosi ad ultimam cenam amanter vocat! Dissimulationem conspicimus deliram, ubi Deus sub forma adulescentis Lyaeum imitantis versutissimus delitescit. Nemo vero ignorat quemadmodum lusus theatrici ac saltationes personatae propriae fuerint artis barocae! Atque in hac pictura fortasse subtilius quam perplurimi alii artifices, tam memoriae suae quam aetatis recentioris, Michael Angelus Caravaggio penicillo malitioso ac religioso indicavit quam mirifice Deus homo factus sit.

Scripsit Ansgarius Osloensis


De malis citreis, aurantiis rosaque
De leonibus et somniis
De homine bulla
AD FENESTRAM
De phantasmate pulicis 
Ad speculum 
De effractione carceris 
De ubertate Dei 
De vi martyrii 
De rebus occultis 
De voluptatibus perfusoriis 
De miris et miraculis pingendis 
De invisibilitate
De iungala Parisina
De triangulis
De simulacris
DE ARCHANGELO MEDIOLANENSI
De quadam insula longinqua
Sanctus Thomas hispaliensis