Lunae die 13 mensis Maii 2024

MUSEUM IMAGINARIUM

De rebus visis et mente fictis chronicon Ansgarii Osloensis

 


De rebus occultis 

Minime operae pretium est, rursum memoriam refricare quam libenter homunculi specie decipiantur, qui sincerae veritatis parum sint studiosi, ut non minus aliis fucum imponant, quam sibi spe vana atque inani diligenter illudant. Neque vero interest, utrum delirium potentiae ac magnitudinis homines foveant, an delusioni depressivae operam dent, cum tantummodo pompis levissimis, scilicet rebus omni ex parte fictis, gaudeant. Quamquam homunciones ventosissimi, non insigni futilitate atque vecordia laborantes, crebro in re publica gerenda mera deliramenta loquantur, et iterdum etiam civibus de industria calamitates machinentur, saepius in rebus intimis atque secretioribus summam attingunt delirationem. Quantopere enim cupiditas mulierariae voluptatis in errorem formae amatores ducat, non tantum apud poetas elegiacos, et cantionum inventores occitanicos, perspicuum est, vero quoque in homunculis minoris ponderis, qui Musas flocci faciunt, etiam atque etiam nobis datur potestas animadvertendi. Tunc vehementissime desipiunt homines, cum igniculis venereis animus fit calidior. Etenim, quemadmodum homines, qui praeter formam parum vel nihil humani habent, et qui intercutibus vitiis madent, vultum malitiose fingunt, ut imaginem quandam probitatis exhibeant, sic ex puellarum vel puerorum specie breviter conspecta, non aliter quam poetae vesani ac furore capti, amasii tenelli somnia sibi confingunt, castella in aere extruunt, quae nullo nomine, quantum quidem ad amplitudinem atque immanitatem pertinet, locum cedunt libidinum imaginationibus, quas praebuerunt opera illa insana, quae inscibuntur Rerum Vulgarium Fragmenta et Centum viginti dies apud Sodomam. Sane mera solitudo homo est, qui nisi animum sibi mendaciis ac rebus ficticiis non onerat, miserabiliter inedia consumitur. 

Forsitan haec ratio cogitandi, vel potius imaginandi, adumbretur in pictura illa, quam arte absoluta et perfecta confecit Alexander Roslin, et cui titulus Imago picta uxoris suae. Nam ut videtur, hoc in opere nobis licet tum oculis errantibus venustatem coniugis pictoris admirari, tum mente perturbata qualis sit nexus rerum aspectus et substantiae ponderare. 

Itaque, attoniti spectamus mulierem tam eleganter ornatam, quam corpore formosam. Neque enim nobis prorsus occultatur forma eius, etiamsi anaboladio serico amplissimo colorisque nigerrimi sit involuta, quoniam non solum speciem oris egregiam, quam flabello suo indicare videtur femella illa lectissima, vero etiam vestis, colore malvaceo, aperturam vel ambitum strictim aspicimus, ut animus ad multa mirabilia fingenda concitetur. Atqui exceptis colore carneo faciei, et panno vestis, hac in imagine omnia tenebris obruta sunt. Velum enim pullum ita mulierem circumplectatur, ut fere totum spatium picturae caligine quadam prematur. Quid sibi vult haec obscuritas, quid rei hoc velo absconditur? “Corpus femineum aeque malacum atque succiplenum”, dubio procul respondebunt homines in venerem proniores, et qui censeant totum pulchrae mulieris corpus cunnum esse unum. Verumtamen errant, quod imaginem contemplamur pictam, non nudationem delicatam. Quamvis enim hoc velum, maxima cum animi attentione, propius inspiciamus, numquam, nisi omnino fallor, detegeur. Res in arte pictoria ea lege finguntur, ut omnia nudis oculis non conspicua quam argute oporteat imaginari. Itaque velum illud figurative significat intervallum infinitum inter desiderium animi et mundum. Quod spatium obscurum longe scrutati sunt sub tegulis suis et Petrarca et Marchio de Sade.

Scripsit Ansgarius Osloensis


De malis citreis, aurantiis rosaque
De leonibus et somniis
De homine bulla
Et Deus homo factus est
AD FENESTRAM
De phantasmate pulicis 
Ad speculum 
De effractione carceris 
De ubertate Dei 
De vi martyrii 
De voluptatibus perfusoriis 
De miris et miraculis pingendis 
De invisibilitate
De iungala Parisina
De triangulis
De simulacris
DE ARCHANGELO MEDIOLANENSI
De quadam insula longinqua
Sanctus Thomas hispaliensis