Martis die 16 mensis Julii 2024

MUSEUM IMAGINARIUM

De rebus visis et mente fictis chronicon Ansgarii Osloensis

 


De voluptatibus perfusoriis 

Duplici de causa, homunculi delectatione sonorum capiuntur, scilicet quod non volum multarum deliciarum musica comes atque instigatrix, animum incautum insidiose invitat atque allicit ad voluptates perfusorias captandas, vero etiam quod saepe cantiones pervulgares ac levissimae, quas homines intus sibi et parum attente canunt, praeterita tempora lapsa in memoriam fugacius revocant. Hoc in puncto temporis, cum animus vagans in salo cogitationis fluctuat atque haesitat, quod multi poetae frustra conantur detinere, confuse transactis futura miscentur. Nihil enim memoria inconstantius, nihil desiderio mobilius. 

Quod momentum temporis volaticum Johannis Antonius Watteau, ingenio subtristi, sed qui optime varietates colorum subtilissimas, penicillo flexibili atque acuto, rebus humilioribus dedit, fortasse confixit in pictura luculenta, quae inscribitur De voluptatibus ballationis (sermone vernaculo Les plaisirs du bal). Sub arcuum quorundam curvaturis, exemplum architecturae phantasicae, quam fere omni ex parte finxit Watteau, hospitium festivum, vel convivium splendissimum datur, ut quam voluptuarie permulti homines feminaeque, liquido gaudio perfusi atque vestimentis pretiosis induti, huc illuc sese agitentur, non mediocrem moveat admirationem. Latere dextro, aspicimus aram quandam opulentissimam, auro profuso ornatam, et quam tuentur duae caryatides specie formosissimae, vel fortasse potius cenationis abacum, cuppediis ac vinis generosioribus instructum? Nonne videmus pincernam quendam in lagoenas crystallinas vinum campanicum diligenter infundentem? Media in imagine, saltatione non indecorosa moventur homo et mulier, quoniam fidibus et tibiiis delicate canunt musici, ut Sancta Cecilia, non minus quam Bacchus noster, pie veneretur. Virgunculam ballantem, capillitio rufulo, et quae vestem albicantem atque aureolam induxit, aversam aspicimus, scilicet quo acutius venustatem eius eximiam mente fingamus. In abscendentibus picturae viridarium amoenissimum licet admirari, ubi salientes aquae, volatilitatis emblemata, monumentum aĕre levius erigunt, et alii convictores secrete sub arboribus proceris spatiantur. Extremo autem latere sinistro, ne animus extra modum gravitate prematur, cum vicissitudines temporis ac rerum mobilitatem studiose meditamur, non deest scurra ille Petrus, (loquela vulgari Pierrot vel Pedrolino), qui in media turba inscite laetitia gestientium, velut deus ignotus, se admirandum praebet. 

Quemdamodum igitur deliciis conviviorum diffluimur, ita et recordationis oblectatione dubia complemur, cum animo tum remisso, tum contracto, separatim in silentio pinacotecae, hoc opus palmare inspicimus, quoniam eodem tempore ac loco, quod in mundo sensibus obnoxio prorsus impossibile esset, non minus subtiliter quam molliter ac iocunde, plasmantur memoria et cupiditas. Ipsa factura picturae non dissimilis est imaginum fluitantium, quae etiam atque etiam vi memoria perinstabili atque incerta mutantur. Ceterum, casu quodam non infaceto, cum progrediente tempore colores imaginis dilutiores facti sint, non nulli convivae, non aliter quam canes, speciem prae se ferunt phantasmatum!

Scripsit Ansgarius Osloensis


De naturae theatro 
De insulis et nubibus
De malis citreis, aurantiis rosaque
De leonibus et somniis
De homine bulla
Et Deus homo factus est
AD FENESTRAM
De phantasmate pulicis 
Ad speculum 
De effractione carceris 
De ubertate Dei 
De vi martyrii 
De rebus occultis 
De miris et miraculis pingendis 
De invisibilitate
De iungala Parisina
De triangulis
De simulacris
DE ARCHANGELO MEDIOLANENSI
De quadam insula longinqua
Sanctus Thomas hispaliensis