De rebus visis et mente fictis chronicon Ansgarii Osloensis
De sartoribus et bestiisDe Archangelo Mediolanensi
Mediolanii, in Bibliotheca Ambrosiana, ut aiunt, numquam enim Mediolanium mihi copia fuit lustrandi, invenitur haec pictura pulcherrima, ab Iulio Caesare Proccacini confecta (1574-1625), quae tum splendore, tum significatione arcana, contemplatorem non curis laxatum, sed animo anxio ac suspenso, in admirationem sui rapit. Hac in imagine, Archangelus Michael, cuius nomen hebraice significat Dei non dissimilis, non tantum repraesentatur ut victor Diaboli, altera manu gladium stringens, vero etiam ut psychopompus, altera manu libram tenens, utpote qui animas mortuorum ad superos aut ad inferos perducat. Itaque, Archangelum loricatum, ut decet militem Christianum, oculis micantibus, velut mentis alienatum, more translaticio videmus salutis humanae inimicum pedibus calcantem.
Haec omnia picta coloribus fumeo, flammeo, ferrugineo, ut poscit argumentum maximi momenti. Verum tamen, ni oculis omnino decipior, ala dextera angeli colore dilutiore depicta, tenuiter curioseque denotat arcum pluvium et caeulum serenius. Ceterum, quod archangelus Michael debellator est inquinati spiritus, idemque psychopompus, profecto studium movet. Sunt enim mystici et arcanarum rerum scrutatores qui rationibus subtilissimis doceant, quemadmodum clades vexatoris hominum efficiat dissipationem inferorum. Imago igitur praebetur, non minus fulgida, quam tenebricosa, illius articuli temporis, cum victoria paene explorata est, omnes ut beatitudinis sempiternae portum contingamus!
Archangelus Michael, princeps militiae caelestis, multa munera, et diversa, sustinet, testibus auctoribus antiquitatis pariter ac serioris aetatis. Inter alia, patronus Francogalliae censetur esse, et protector Iudaicorum. Quam ob rem, dum picturam attentius inspicimus, ut intimo mentis sensu notioem occultam percipiamus, inclinatione temporum turbulenta, fortasse licet recitare orationem illam, perutilem iuxta ac sanctissimam, quae incipitur: Sancte Michael Archangele, defende nos in proelio, contra nequitiam et insidias diaboli esto praesidium!
Scripsit Ansgarius Osloensis