De rebus visis et mente fictis chronicon Ansgarii Osloensis
Dominula porcariaDe simulacris
Nudius tertius, expositionem duplicem, scilicet tum artificum Belgicorum exeuntis ineuntis saeculorum undevicesimi et vicesimi, tum pictoris Valentini Ioquimi Sorolla, in aula fundationis Bancaja (vel valentine Bancaixa), Valentiae sitae, eximia cum oblectatione perspexi. Pictores Belgici tunc temporis magna cum peritia vim imaginationis ad latebras animi explorandas adhibuerunt. Hi artifices Flandrenses et Belgici, cum non somniculosi essent, et in venerem procliviores, more homunculorum australium, deliramenta rationis, visus nocturnos, intuitus animi cum primis acute, et velut luce diurna suffusa, politissima arte effinxerunt. Maxime quoque me delectarunt picturae ab Sorolla confectae, utpote qui pictor non minus doctus quam ingeniosus permulta themata saeculi undevicesimi peculiaria mirifice depinxerit: et imagines antropographicas et scaenas litorales et naturalia mortua. Argumentum autem huius expositionis fuerunt tenebrae artis Ioquimi Sorolla. Saepe enim numero Sorolla censetur esse pictor luminis rerumque levium. Sed ut patet, non magis cultor solis et puellarum dulce ridentium fuit quam scrutator rerum arcanarum, qui interdum, omissa animi levitate, orbis pictorii coloribus oscurioribus utens, pinxit res potius proprias infernorum quam caelorum aestivorum.
Quid autem longius tam multa mirabilia minutatim exsequi? Itaque, ne deos immortales, non minus quam animos legentium eruditorum, satietate nimium afficiam, picturam sat insolitam (quae sermone vernaculo inscribitur Le Mannequin) inter opera Belgicorum selegi, quae non uno nomine animum suaviter titillat. Nam Johannes de la Hoese, pictor Belgicus (1847-1917), qui non sine arte excellenti et topiorum picturas et imagines hominum confecit, hac in occasione aliquid curiosius scrutatori acrioribus oculis intuenti praebuit. In quodam cubiculo luce hiemali suffuso, videmus mulierem eleganter, vero non prorsus absque petulantia vestitam, sermones conserentem non cum homine, sed cum quoddam simulacro vel phantasmata, quod in sella reclini quiete sedens, interlocutricem gestu suasorio, ut voluntati suae diligenter satisfaciat, admonet. Nec abest canis deminutior atque inquisitivus, saepe ut olim apud pictores batavicos, qui subtiliter depinxerunt interiora domuum pariter ac secreta mentis.
Hac igitur pictura , ut patet, pergulam cuiusdam pictoris nobis fit potestas inspiciendi. Nempe simulacrum est phantoma pictorium, ut aiunt, quod ab artificibus adhibetur, ut motus corporis hominum secundum naturam repraesententur. Nonne phantoma illud prae se speciem fert burgensis nummati, qui ut diutius voluptatem dilatet, imperata sua nimis attente admonitionibus acutissimis dispungit? Et muliercula fucata procul dubio personam meretricis sustinet. Scaenam enim sordidam, penicillo colorum intensiorum haud adverso pictam, non leviter attoniti admiramur. Pictor pinxit se picturam pingentem! Cum iam non rem sed speciem veneris illicitae, vel meretricationis, spectemus, quemadmodum omnia minutalia huius imaginis obsceniora appareant, supervacuum est exquirere. Hic enim multa pudenda dictu tantum adumbrantur. Sed non meretrix, etiamsi pro patulo habeat pudorem, vero burgensis noster libidinosus simulacrum, vel potius neurospaston, ut iam titulo picturae docemur, censendus est, qui febriculose, cupidine venereo fiduculas trahente, perpetuo agitetur. Etenim, si quis voluptatibus tam studiose inserviat, ut omnia ad libidinem suam referat, numquam servitutis vincula turpissimae rumpet.
Scripsit Ansgarius Osloensis