Martis die 16 mensis Julii 2024

HISTORIA

DE HILARIA ALPI ET MIRANO HROVATIN ABHINC XXX ANNOS OCCISIS

Diurnaria et exceptor cinematographicus Mogadiscii interfecti sunt

Hilaria Alpi, iuvenis diurnaria Romana telehoraseos publicae Italicae (RAI) quae multoties antea in Somaliam iter fecerat necnon linguam Arabicam callebat, et exceptor cinematographicus eius Miranus Hrovatin, vir Tergestinus Slovenicae originis, die vicesimo mensis Martii anni millesimi nongentesimi nonagesimi quarti, abhinc igitur triginta annos, paucis post meridiem horis Mogadiscii, in urbe Somalorum principe, sclopetationibus una interfecti sunt. Flavius Fusi, diurnarius item societatis RAI, cum sol die illo Dominico in Italia adhuc luceret, animo commotus per diffusionem quidem televisificam maestum collegarum suorum obitus nuntium lacrimas vix retinens evulgavit. Duos et triginta annos nata ea erat, quadragesimum quintum is agitabat.

Primus omnium aut saltem Italorum Ioannes Carolus quidam, Marocchino cognomine, Hilariae et Mirano graviter vulneratis aut iam mortuis succurrit, eos in vehiculum suum transtulit (nescitur cur, nam autoraeda in qua ei, cum interfectores in eos sclopetarunt, sedebant ire etiamtunc poterat) ad vicinumque portum vexit. Marocchino, negotiator in Somalia pernotus qui decem iam annos illic vivebat, ut post bellum civile inceptum Mogadiscii manere (amasiae fortasse gratia) posset, ingentem pro privato armatorum exercitum sibi comparaverat. Dixit Ioannes Carolus in scaena duplicis homicidii (cuius auctores nondum inventi sunt) verisimile esse ut Hilaria et Miranus quo non debebant se contulissent, cui est addendum: ad potentium scelera periculose comperienda; verba tamen quae ante machinam cinematographicam eo die vicesimo mensis Martii illorum sanguine cruentatus protulerat postea revocavit. Certe vestigabat Hilaria mercaturam illegitimam armorum simulque purgamentorum toxicorum, etiam actinenergorum, quae utraque mercium, ut ita dicamus, genera Somaliam ingrediebantur ut factiones armatorum aemulae inter se pugnare pergerent et copiam armorum ab Occidentalibus datorum militiarum duces perpetim haberent. Laetari autem putabantur societatum aliquot mercatoriarum Europensium rectores quod facultatem haberent eiectamenta sua mortifera (inter quae uranium) alicubi longe deponendi, immo sepeliendi, iuxta oras Africas ad litora quoque Asiatica nimirum spectantes, in ipso scilicet Africae cornu, uti appellatur, non solum inquinatione chemica ac nucleari vexato sed diuturnis etiam conflictionibus. Ad talia indaganda Hilaria cum Mirano Bosasum profecta erat, oppidum maritimum in Somaliae septentrione positum, ibique cum Abdulla Moussa Bogor, qui sultanus Bosasiensis dicebatur, longum colloquium percontativum Italico sermone habuit. Inde Mogadiscium ei duo collegae mane illius fatalis diei XX mensis Martii una revolaverunt. Facile mihi equidem fuit amico cuidam credere, qui diu in Somalia degerat sed non multo ante regiminis Mahometi Siyaad Barre occasum anno saeculi proximi nonagesimo uno effectum in Italiam natalem ob tumultus remigraverat, hoc dicenti, paucis ante discessum suum annis Italos Mogadiscii versantes, se inter eos, praemonitos esse ut certa die ianuis fenestrisque obseratis domi manerent, cum navis societatis mercatoriae cuiusdam materiis valetudini nocentissimis referta oram Mogadisciensem legeret. Non omnes incolae tamen de id genus periculis moneri solebant, quod per insolitos morbos letaliter diffusos saepe patebat.

Ut ad Hilariam et Miranum revertamur, difficile est dictu quam segnes atque ignavi milites Italici, qui in eo erat ut in patriam regrederentur, illa tempestate fuerint, quasi iussi essent ut, nihil agendo, ambos operatores televisivos nostros exspirare sinerent. Etiam magis dubitare nos facit absentia, sive potius ablatio, nonnullarum rerum quas compertum enim est hi secum in raeda habebant, aut potius in deversorio suo Mogadisciensi: pugillares et taenias imaginibus vocibusque impressas. Forsitan ergo, etsi eiusmodi nefandas mercaturas in Somalia fieri generatim sciebatur, Hilaria et Miranus certi cuiusdam sodalicii venalis nomen quodammodo deferre cogitavissent aut nesciocuius corrupti in re publica collegii vel contubernii. Aliis vero diurnariis de eorum caede investigantibus mox patuit rem ad Italiam magna ex parte pertinere. Quid est praeterea circa navigia piscatoria dicendum Somalis ab Italis donata armariis frigidariis tam carentia ut magis ad arma quam ad pisces servandos apta viderentur?

Conatus statim facti sunt ut, contra non minima indicia aliud ostendentia, autocinetum quo Miranus et Hilaria vehebantur petitum esse a latronibus videretur, qui eos rapere cuperent ad lucrum forte haud exiguum hoc facinore extorquendum. Si fictioni huic credimus, latrones nolebant operatores televisivos nostros necare sed volebant, ut eos pro pecunia commutarent, servare. Videtur haec narratio ficta esse ad veritatem sane operiendam, nam cadaveris Hilariae autopsia (Mirani in cineres versum iam erat), diu dilata et impedita, in eam non perperam aut casu sed comminus et consilio sclopetatum esse, quasi ad mortis supplicium esset damnata, indicavit. Hascius Omar Hassan vero, adulescens Somalicus, huiusmodi homicidialis latrocinii falso testimonio perhibito solus accusatus est et in Italia ad viginti sex annorum reclusionem condemnatus sed a vinculis anno bismillesimo sexto decimo septendecim prope post annos in carcere actos absolutus. Ad perficiendum ut liberaretur diurnarii denuo maximi ponderis fuerunt, Friderica Sciarelli nempe spectaculi televisivi Italici “Quis eum vidit?” ductrix et Clara Cazzaniga cooperatrix eius potissime; haec enim Hascii corruptum accusatorem, qui et ipse Somalus est, Mancunii invenit atque effecit ut mendacia sua retractaret. Hascius autem magna compensatione pecuniaria per iudicum Italicorum sententiam pro vinclis iniuste sibi iniectis accepta ipse pyrobolo sub autoraedae sedili ad quam regendam se parabat disploso abhinc prope biennium o dolor!trucidatus est. Laudandi tamen sunt diurnarii fortes et animosi, quales Clara et Friderica se praebuerunt, necnon iuvandi.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus

 

 

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus


MAGELLANUS ABHINC ANNOS QUINGENTOS MORTEM OBIIT
DE UNIONE LATINA DECEM IAM ANNOS PROPE DEFUNCTA
ITER COACTUM BATAANENSE HOC MENSE COMMEMORATUR
De lege sicca sive de alcoholi prohibitione
CUR QUANDOQUE DIES FESTUS OPERIS STATUTUM SIT