Martis die 16 mensis Julii 2024

VETERA

Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo � . Ignoscite!


SCRIPTA HISTORICA ET BIBLIOGRAPHICA VICTORII CHIARROCCHI PISAURENSIS

Victorius Ciarrocchi solebat parvas symbolas historicas scribere in Grege Latine Loquentium, et licentiam nobis benigne dedit textus suos in Ephemeride edendi. Quod fecimus sub rubricis "Historia", "Biographiae" et "Memoranda". Ecce vobis "Biographiae":


In memoriam Davidis Balme.

In memoriam Davidis Balme

Memoria Davidis Balme, qui nudius tertius mortuus est annum agens quintum supra nonagesimum, Britannis grata esse debeat.

Is enim die 9 Mai. 1941, postquam navis quaedam Britannica pyrobolosin mare deiecerat idcircoque subaquaneum navigium Germanicum, cuius siglum erat 'U-boot 110', emergere coactum est, non sine vitae periculo illud in hostium navigium descendit, ut omnia, quae ibi adservata essent atque Britannis utilia, caperet et navarcho Britanno daret. Quae inter etiam exemplar erat instrumenti 'Aenigma' vocitati, quod in Germanorum exercitu adhibebatur ad nuntios secretos emittendos. Hoc igitur instrumentum postea effecit ut, detectâ eius operandi ratione, Britanni statim cognoscerent nuntios omnes, qui praesertim a Germanicis navibus transmitterentur.

Famâ igitur meritissimâ fruitus est David ille, cuius gesta et vita legi possunt heic:

http://www.telegraph.co.uk/news/obituaries/12078997/Lieutenant-Commander-David-Balme-obituary.html

sive heic:

http://tinyurl.com/gm6frgv

Scripsit Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis -Primum editum fuit 05/01/2016 20h46


De Henrico Toti, qui die 6 Aug. 1916 mortem obiit
De Hieronymo Pragensi, qui abhinc sexcentos annos crematus est
Quaedam de Ludovico XIV, Francogallorum rege (1661-1715)
Pro Dante Alagherio, qui anno MCCLXV ortum habuit
DE IOANNE BAPTISTA DELLA PORTA
De Carolo Gesualdo (1566-1613)
De Ioanne Bosco...
De Iosepho Maria Mazzolari (1712-1786)
De Americo Vespucci...
De Ioanna ab Arcu (1412-1431)
Leo primus
De Ioanne Baptista Morgagni...
De Roberto Busa (1913-2011)...
De Othone, domus Absburgicae principe
De Peregrino Artusi (1820-1911)
De Septimio Severo
Carolus Du Cange...
DE CAROLO BORROMAEO...
De Carolo Michelstaedter...
De Camillo Benso Cavour
De Michaele Ruggieri (1543-1607)
Eduardus VII
Quaedam de Iacobi Monod (1910-1976) doctrina philosophica
De Raimundo Montecuccoli
Caesar Lombroso
De vita actisque Alexandri III
Ioannes Calvinus
Imago nova sancti Pauli
Qui primus contra mafiam pugnabat...
De Iohanne Milton
De Alberto von Haller
De Ioanne Francisco Fernel (1497-1558)
De Anna Magnani (1908-1973)
De Ioanne Alfonso Borelli (1608-1679)
De Iosepho Occhialini (1907-1993)
De Mata Hari (1876-1917)
De Vincentio Filicaia (1642-1707)
Caesar Baronius (1538-1607)
De Rita Casciensi, sancta 'casuum impossibilium'
De Iacobo Casanova (1725-1798)
De Arturo Toscanini (1867-1957)
De Renata Tebaldi (1922-2004)
De Friderico Fellini
De Henrico Houdini (1874 - 1926)
De Ioanna Arendt (1906 - 1975)
De Aloysio Galvani (1737 - 1798)
De Greta Garbo (1905-1990)
De Arcturo Koestler (1905 - 1983)
De Othone Von Bismark
De Elemiro Zolla (1926-2002)
De Iacobo Leopardi (1798-1837)
Rochus (Rocky) Marciano, (1923–1969)
De Renato Cesarini, pedilusore singularissimo (1906-1969).
De Iusto Lipsio (1547- 1606)
De Antonio Quinn (1915-2001)
Theodericus Bonhoeffer (1906 - 1945)
De Alexandro Volta (1745-1827)
De Isabella, Hispanorum regina 'Catholica'
Die undecimo octobris 1963 obiit Editha Piaf