Martis die 16 mensis Julii 2024

VETERA

Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo � . Ignoscite!


SCRIPTA HISTORICA ET BIBLIOGRAPHICA VICTORII CHIARROCCHI PISAURENSIS

Victorius Ciarrocchi solebat parvas symbolas historicas scribere in Grege Latine Loquentium, et licentiam nobis benigne dedit textus suos in Ephemeride edendi. Quod fecimus sub rubricis "Historia", "Biographiae" et "Memoranda". Ecce vobis "Biographiae":


Sunt qui artem coquinariam Italorum magni faciant.

De Peregrino Artusi (1820-1911)

Sunt qui artem coquinariam Italorum magni faciant. Utrum recta an falsa sit haec opinio, parum refert. Certum autem est istiusmodi famam e cibis eligendis et bene coquendis ortam plerumque Peregrino Artusi adtribuendam esse. Hic enim vir, qui anno 1820 in oppido Foro Popilii (Italice: Forlimpopoli) natus erat, et postquam Florentiae vitam degerat, ubi die 30 Mart. a. 1911 mortuus est, iam septuagenarius librum scripserat vulgandumque suis ipsius curaverat impensis titulo hoc: 'De scientia coquendi deque arte salubriter edendi'.

Linguam Italicam simplicem, claram, hilarem (non sine vocibus vernaculis, at semper correctam) usurpavit Artusi, qui, etsi studia universitaria non perfecit, litterarum tamen expers non erat. Quare omnia ciborum coquendorum praecepta (circiter septingenta), tam bene descripta sunt, ut ipsa salivam moveant et cupidos reddant lectores lectricesque gustandi ea fercula, quorum docte iucundeque facit Peregrinus mentionem. Hic liber, qui nonnullas in linguas Europaeas conversus est, apud Italos, etsi ad legendum parum procliviores, etiamnunc imprimi solet. Itaque Peregrinus Artusi:

<http://tinyurl.com/66jz4bs>

laudandus est saltem ab hominibus qui, inter multas vitae difficultates, aliquid levamenti in cibis gratis opiparisque mensis inesse non immerito putent.

Scripsit Victorius Ciarrocchi -Primum editum fuit 31/03/2011 12h47


De Henrico Toti, qui die 6 Aug. 1916 mortem obiit
De Hieronymo Pragensi, qui abhinc sexcentos annos crematus est
Quaedam de Ludovico XIV, Francogallorum rege (1661-1715)
In memoriam Davidis Balme...
Pro Dante Alagherio, qui anno MCCLXV ortum habuit
DE IOANNE BAPTISTA DELLA PORTA
De Carolo Gesualdo (1566-1613)
De Ioanne Bosco...
De Iosepho Maria Mazzolari (1712-1786)
De Americo Vespucci...
De Ioanna ab Arcu (1412-1431)
Leo primus
De Ioanne Baptista Morgagni...
De Roberto Busa (1913-2011)...
De Othone, domus Absburgicae principe
De Septimio Severo
Carolus Du Cange...
DE CAROLO BORROMAEO...
De Carolo Michelstaedter...
De Camillo Benso Cavour
De Michaele Ruggieri (1543-1607)
Eduardus VII
Quaedam de Iacobi Monod (1910-1976) doctrina philosophica
De Raimundo Montecuccoli
Caesar Lombroso
De vita actisque Alexandri III
Ioannes Calvinus
Imago nova sancti Pauli
Qui primus contra mafiam pugnabat...
De Iohanne Milton
De Alberto von Haller
De Ioanne Francisco Fernel (1497-1558)
De Anna Magnani (1908-1973)
De Ioanne Alfonso Borelli (1608-1679)
De Iosepho Occhialini (1907-1993)
De Mata Hari (1876-1917)
De Vincentio Filicaia (1642-1707)
Caesar Baronius (1538-1607)
De Rita Casciensi, sancta 'casuum impossibilium'
De Iacobo Casanova (1725-1798)
De Arturo Toscanini (1867-1957)
De Renata Tebaldi (1922-2004)
De Friderico Fellini
De Henrico Houdini (1874 - 1926)
De Ioanna Arendt (1906 - 1975)
De Aloysio Galvani (1737 - 1798)
De Greta Garbo (1905-1990)
De Arcturo Koestler (1905 - 1983)
De Othone Von Bismark
De Elemiro Zolla (1926-2002)
De Iacobo Leopardi (1798-1837)
Rochus (Rocky) Marciano, (1923–1969)
De Renato Cesarini, pedilusore singularissimo (1906-1969).
De Iusto Lipsio (1547- 1606)
De Antonio Quinn (1915-2001)
Theodericus Bonhoeffer (1906 - 1945)
De Alexandro Volta (1745-1827)
De Isabella, Hispanorum regina 'Catholica'
Die undecimo octobris 1963 obiit Editha Piaf