Martis die 16 mensis Julii 2024

VETERA

Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo � . Ignoscite!


SCRIPTA BENEDICTI HUCULAK OFM

Frater Benedictus Huculak OFM multa in Ephemeridem scripsit de vitis sanctorum, de aliisque rebus biblicis, et etiam versionem Latinam suam (magis "classicam") composuit evangeliorum secundum Marcum et Lucam, sub rubricis "Sanctus" et "Scholastica". Ecce "Sanctus 1"

 


EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.XXIV)

XXIV. sed primo [die] sabbatorum, profundo diluculo uenerunt ad monumentum portantes aromata, quae parauerant.

2 Inuenerunt lapidem reuolutum a monumento,

3 et ingressae non inuenerunt corpus Domini Iesu.

4 Dum mente haesitant de isto, factum est, ut ecce duo uiri sisterent apud eas in ueste fulgenti.

5 Cum autem timerent et declinarent uultum in terram, [illi] dixerunt ad eas: ‘Cur quaeritis uiuentem cum mortuis?

6 Non est hic, sed surrexit. Recordamini, qualiter locutus sit uobis, cum adhuc in Galilaea esset,

7 dicens: ‹Oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertio resurgere›’.

8 Recordatae sunt uerba eius

9 et regressae a monumento nuntiauerunt haec omnia [illis] Vndecim et ceteris omnibus.

10 Erat autem Maria Magdalia et Ioanna et Maria Iacobi; et ceterae cum eis dicebant haec ad emissarios.

11 Haec uerba uisa sunt eis deliramentum, nec credebant eis.

12 Petrus tamen surrexit et cucurrit ad monumentum et inclinatus uidet linteamina sola; et rediit ad sua mirans id, quod factum erat.

13 Ecce duo ex illis ibant eodem die in uicum, qui erat spatio stadiorum sexaginta ab Ierosolyma, nomine Emmaus;

14 et illi loquebantur ad alterutrum de eis omnibus, quae acciderant.

15 Cum fabularentur et secum quaererent, factum est, ut ipse Iesus, cum appropinquauisset, iret cum eis.

16 Oculi tamen eorum tenebantur, ne eum agnoscerent.

17 Dixit ad eos: ‘Quae sunt haec uerba, quae confertis ad alterutrum ambulantes?’. Steterunt tristes.

18 Respondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ad eum: ‘Tune solus habitas Ierosolymae, et non cognouisti ea, quae facta sunt in ea his diebus?’.

19 Quibus ille dixit: ‘Quae?’. Illi dixerunt ei: ‘De Iesu Nazareno, qui fuit uir uates, potens in opere et verbo coram Deo et omni populo;

20 et quomodo eum tradiderint pontifices et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerint eum.

21 Nos autem sperabamus fore, ut ille redimeret Israel, verum super haec omnia hodie tertius [est] dies, ex quo haec facta sunt.

22 Sed etiam mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum

23 et, non inuento corpore eius, uenerunt dicentes se uisionem quoque angelorum uidisse, qui dicerent eum uiuere.

24 Abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita inuenerunt, sicut mulieres dixerant, illum uero non uiderunt’.

25 Is dixit ad illos: ‘O stulti et tardi corde ad credendum in omnia, quae locuti sunt uates!

26 Nonne oportuit Christum haec pati et intrare in gloriam suam?’.

27 Cum coepisset a Moyse et omnibus uatibus, interpretabatur illis in omnibus Scripturis ea, quae de ipso erant.

28 Appropinquauerunt uico, quo ibant, et ille se finxit esse iturum longius.

29 Coëgerunt eum dicentes: ‘Mane nobiscum, quoniam aduesperascit et dies iam inclinatus est’. Intrauit, ut maneret cum illis.

30 Cum recumberet cum eis, factum est, ut sumptum panem et fractum porrigeret eis.

31 Aperti sunt oculi eorum, et cognouerunt eum; et ille euanuit ab eis.

32 Dixerunt ad alterutrum: ‘Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum loqueretur nobis in uia et aperiret Scripturas nobis?’.

33 Cum surrexissent eadem hora, regressi sunt Ierosolymam et inuenerunt congregatos [illos] Vndecim et eos, qui cum illis erant,

34 dicentes: ‘Surrexit Dominus uere et apparuit Simoni’.

35 Illi narrabant ea, quae gesta erant in uia, et quomodo cognouissent eum in fractione panis.

36 Dum haec autem loquuntur, ille stetit in medio eorum et dicit eis: ‘Pax uobis!’.

37 Conturbati uero et conterriti existimabant se spiritum uidere.

38 Dixit eis: ‘Cur turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in corda uestra?

39 Videte manus meas et pedes meos, quod ipse ego sum! Palpate me et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere’.

40 Cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.

41 Adhuc autem illis non credentibus ob gaudium et mirantibus, dixit eis: ‘Habetisne hic aliquid comestibile?’.

42 Qui obtulerunt ei partem piscis assi;

43 et sumptum coram illis comedit.

44 Dixit autem ad eos: ‘Haec sunt uerba, quae locutus sum ad uos, cum adhuc essem uobiscum: necesse esse impleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysis et uatum et in psalmis de me’.

45 Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas.

46 Dixit eis: ‘Sic scriptum est: Christo patiendum esse et resurgendum a mortuis die tertio,

47 et depraedicandam in nomine eius conuersionem in remissionem peccatorum in omnes gentes, cum coeperitis ab Ierosolyma.

48 Vos estis testes horum,

49 et ecce ego mitto promissionem Patris mei in uos. Vos autem considete in urbe, quoad induamini uirtutem ex alto’.

50 Eduxit autem eos foras usque Bethaniam et, eleuatis manibus suis, benedixit eis.

51 Cum benediceret eis, factum est, ut recederet ab eis et ferretur in caelum.

52 Illi, cum eum uenerati essent, regressi sunt Ierosolymam cum gaudio magno

53 et erant semper in templo benedicentes Deum.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM -Editum fuit 02/07/2020 20h42


EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XXIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XXII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XXI)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XX)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.XIX)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XVIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XIV)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XVII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap. XVI)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.XV)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap. XIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.XI)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (X)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.IX)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (VIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.7)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.6)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (V)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (4)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.3)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.2)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.1)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (cap.16)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.15)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.14)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (CAP.13)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (cap.12)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (cap.11)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (capitulum 9)

EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (XI)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (X)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (IX)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (VII)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (VI)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (V)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (IV)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (III)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (II)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM
SANCTVS FRANCISCVS (XXV)
SANCTUS FRANCISCUS (XXIV)
SANCTVS FRANCISCVS [XXIII]
SANCTVS FRANCISCVS [XXII]
SANCTVS FRANCISCVS [XXI]
DE VITA SANCTI FRANCISCI
SANCTUS FRANCISCUS (XIX)
Sanctus Franciscus (XVIII)
Sanctus Franciscus (XVII)
Vita sancti Francisci
Vita sancti Francisci
Sancti Francisci vita
Biographia sancti Francisci (13)
SANCTVS FRANCISCVS (12)
SANCTVS FRANCISCVS
SANCTVS FRANCISCVS (10)
De sancto Francisco (9)
SANCTVS FRANCISCVS (8)
SANCTVS FRANCISCVS iuxta 'Floretum'
SANCTVS FRANCISCVS (6)
SANCTVS FRANCISCVS (5)
SANCTVS FRANCISCVS
SANCTVS FRANCISCVS
SANCTVS FRANCISCVS (2)
SANCTVS FRANCISCVS
Pius V Papa
Fidelis Suevus
PATRICIVS HIBERNICVS
MARCELLVS ROMANVS
AMBROSIVS MEDIOLANENSIS
Franciscus Borgias
STEPHANVS HVNGARORVM REX
BLASIVS ARMENVS
GEORGIUS EQUES
GERTRVDIS SAXONA
IOSAPHAT KVNCEWICZ
FAVSTINA KOWALSKA
Anselmus Cantuariensis
Dorothea Cappadox
PHILIPPVS NERIVS
MARCVS EVANGELISTA
Hieronymus
TERESIA BENEDICTA A CRVCE
Boethius
HILARIVS PICTAVIENSIS
GREGORIVS VII
Petrus Chrysologus
CYRILLVS IEROSOLYMITANVS
Augustinus alter
Frater Nicolaus
Papa Cornelius
Fabianus papa
Iosephus Sebastianus Pelczar
Leo III
Editha Angla
Catharina Sveta
Gregorius Magnus
Venceslaus Bohemus
Sancta Philomena
Miles Expeditus
Eustathius Antiochenus
Hubertus Leodiensis
Sancta Ludmila Bohema
Thomas Morus
Thomas Anglonormannus
Alcuinus Anglus
Beda Venerabilis
Victor Papa
Ferdinandus Castellanus
Carolus Boromeus
Bonifatius Anglus
Sancta Agnes Assisiensis
Nilus Roscianus
Margarita Scotica
Leo Magnus
Ephraem Syrus
Nicolaus Myranus
Heduigis regina Poloniae
Benedictus Francus
Sanctus Georgius martyr
Ludovicus Tolosianus
Ioannes a Deo
Ioanna Valesia
Sanctus Antonius abbas
Leopoldus Babenbergensis
Margarita Cortonensis
Saba abbas
Petrus Rauennas
Teresia Abulensis
Ioannes Cassianus
Angela Mericia
Ludovicus IX rex
Helena Augusta
Rosa Limana
Hormisdas Latinus
Ioannes Chrysostomus
Margarita Burgunda
Olympia Constantinopolitana
Genovefa Franca