Martis die 16 mensis Julii 2024

VETERA

Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo � . Ignoscite!


SCRIPTA HISTORICA ET BIBLIOGRAPHICA VICTORII CHIARROCCHI PISAURENSIS

Victorius Ciarrocchi solebat parvas symbolas historicas scribere in Grege Latine Loquentium, et licentiam nobis benigne dedit textus suos in Ephemeride edendi. Quod fecimus sub rubricis "Historia", "Biographiae" et "Memoranda". Ecce vobis "Biographiae":


De Iosepho Occhialini (1907-1993)

De Iosepho Occhialini (1907-1993)

In oppido Foro Sempronii, ubi die 5 Dec. 1907 Iosephus Occhialini ortum habuerat, hic vir hodie commemoratus est.

Fuit enim Iosephus, quem 'Beppo' amici et discipuli appellabant, peracutus in abdita atomi natura ac disiunctione explicanda investigator atque nova particula (quorum nomina, Latinis videlicet ignota, nos 'positrona' et 'piona' fortasse dicere possumus) eo in corpusculo individuo, quod a Democriti temporibus 'atomos' vocitari solet, miro mentis acumine invenit. Qui vir nonnulla experimenta ad physicam disciplinam spectantia plerumque extra Italiam, e qua anno 1934 emigraverat, perficere potuit atque ex ipsis emolumenta haud spernenda acceperunt alii viri docti, sicut Patricius Blackett et Caecilius Powell, quorum ille anno 1948, hic anno 1950 praemio Nobeliano honestatus est. Iosepho autem, quem eodem honore plerique dignum putaverant, praemium 'Wolfianum' tributum est, quod, etsi non tam notum sicut Nobelianum, pari tamen auctoritate inter physicarum rerum cultores gaudet.

Sicut alii eiusdem disciplinae viri peritissimi, ita et Iosephus in illud maxime studium incubuit, quod ad vim unam inveniendam pertineat, qua omnes aliae huius mundi vires in unum reduci possint. Quattuor sunt hae vires, nempe 'gravitationalis', 'electromagnetica', 'fortis', 'debilis'; quae in hoc differunt, quod diversa est ipsarum potentia. Vis electromagnetica ex. gr. centies minus potens est quam vis fortis, at miliens fortior quam vis debilis. Haec autem gravitationalem superat adeo, ut vis debilis repraesentari arithmetice possit tantum numero 10, quem triginta sex zera sequantur. Nam vis gravitationalis solummodo illis in corporibus animadvertitur, quorum immensa sit materia, ut sunt asteres et planetae.
His rebus leviter tactis, ad Iosephum redeundum est, qui fuit vir singularissimus (v. g. verba Anglica, quibus saepius utebatur, modo peculiari pronuntiare solebat, etiamsi Constantia Dilworth, eius uxor, Angliceloquens esset), ut e quibusdam photographematis et colloquiis percontativis patebit, quae in locis interretialibus infra relatis inspici et audiri possunt. Die 30 Dec. 1993 Lutetiae Parisiorum mortuus est Iosephus Occhialini.

1) <http://tinyurl.com/2pksax>

2) <http://tinyurl.com/3a4gaa>

3) <http://tinyurl.com/2vm4rv>

Scripsit Victorius Ciarrocchi -Primum editum fuit 06/12/2007 10h51


De Henrico Toti, qui die 6 Aug. 1916 mortem obiit
De Hieronymo Pragensi, qui abhinc sexcentos annos crematus est
Quaedam de Ludovico XIV, Francogallorum rege (1661-1715)
In memoriam Davidis Balme...
Pro Dante Alagherio, qui anno MCCLXV ortum habuit
DE IOANNE BAPTISTA DELLA PORTA
De Carolo Gesualdo (1566-1613)
De Ioanne Bosco...
De Iosepho Maria Mazzolari (1712-1786)
De Americo Vespucci...
De Ioanna ab Arcu (1412-1431)
Leo primus
De Ioanne Baptista Morgagni...
De Roberto Busa (1913-2011)...
De Othone, domus Absburgicae principe
De Peregrino Artusi (1820-1911)
De Septimio Severo
Carolus Du Cange...
DE CAROLO BORROMAEO...
De Carolo Michelstaedter...
De Camillo Benso Cavour
De Michaele Ruggieri (1543-1607)
Eduardus VII
Quaedam de Iacobi Monod (1910-1976) doctrina philosophica
De Raimundo Montecuccoli
Caesar Lombroso
De vita actisque Alexandri III
Ioannes Calvinus
Imago nova sancti Pauli
Qui primus contra mafiam pugnabat...
De Iohanne Milton
De Alberto von Haller
De Ioanne Francisco Fernel (1497-1558)
De Anna Magnani (1908-1973)
De Ioanne Alfonso Borelli (1608-1679)
De Mata Hari (1876-1917)
De Vincentio Filicaia (1642-1707)
Caesar Baronius (1538-1607)
De Rita Casciensi, sancta 'casuum impossibilium'
De Iacobo Casanova (1725-1798)
De Arturo Toscanini (1867-1957)
De Renata Tebaldi (1922-2004)
De Friderico Fellini
De Henrico Houdini (1874 - 1926)
De Ioanna Arendt (1906 - 1975)
De Aloysio Galvani (1737 - 1798)
De Greta Garbo (1905-1990)
De Arcturo Koestler (1905 - 1983)
De Othone Von Bismark
De Elemiro Zolla (1926-2002)
De Iacobo Leopardi (1798-1837)
Rochus (Rocky) Marciano, (1923–1969)
De Renato Cesarini, pedilusore singularissimo (1906-1969).
De Iusto Lipsio (1547- 1606)
De Antonio Quinn (1915-2001)
Theodericus Bonhoeffer (1906 - 1945)
De Alexandro Volta (1745-1827)
De Isabella, Hispanorum regina 'Catholica'
Die undecimo octobris 1963 obiit Editha Piaf