Martis die 16 mensis Julii 2024

VETERA

Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo � . Ignoscite!


SCRIPTA HISTORICA ET BIBLIOGRAPHICA VICTORII CHIARROCCHI PISAURENSIS

Victorius Ciarrocchi solebat parvas symbolas historicas scribere in Grege Latine Loquentium, et licentiam nobis benigne dedit textus suos in Ephemeride edendi. Quod fecimus sub rubricis "Historia", "Biographiae" et "Memoranda". Ecce vobis "Biographiae":


Die 4 Febr.

De Septimio Severo, Romanorum imperatore (ab a. 193 usque ad a. 211)

Die 4 Febr. a. 211 p. Chr.n. Eboraci, Britanniae in oppido (nunc est 'York' urbs), mortuus est Lucius Septimius Severus, qui ab anno 193 Romanum imperium rexerat. Cui viro patria fuit Leptis, urbs Lybica, ubi anno 146 natus erat. Qui vir honorum cursum non sine laude peregit. Morte Marciae viduatus, uxorem duxit Iuliam Domnam, ortu Syriacam neque modice doctam, quae eum Bassiani (qui postea Caracalla cognominatus est) et Getae patrem reddidit. Commodo imperatori Kalendis Ianuariis a. 193 strangulato, successerat Helvius Pertinax, quem paucis post mensibus praetoriani trucidarunt atque Didium Iulianum, a quo magnam pecuniam acceperant, imperatorem crearunt.

Praetorianorum autem consilio tres duces, nempe Clodius Albinus, Pescennius Niger, Septimius Severus potestate militari validiores, obsistere coeperunt. E Pannonia in Italiam accurrit Severus qui, cum senatorum iussu necatus Iulianus esset, castra non longe a Romae moenibus posuit, e qua praetoriani exire sunt coacti. Deinde Severus est Romam ingressus. «Fuitque illud spectaculum omnium, quae vidi umquam, magnificentissimum. Nam urbs tota floribus et laureis coronata erat [...] Populus fausta acclamabat albatus laetusque. Milites, ut in celebritate pompae, magno decore incedebant armati», refert Dio Cassius Cocceianus (in libro LXXIV operis, quod 'Historiae Romanae quae supersunt' inscribitur). Haud multum in Urbe manserat Severus, quoniam in eas Asiae regiones profectus est quarum duces Pescennio favebant. Insequenti anno 194 prope Issum, urbem haud longe a sinu Cilicio sitam, Severianae legiones exercitum Pescennii Nigri omnino fuderunt huiusque viri caput obtruncatum victori apportatum est. Deinde Mesopotamiae provinciam Adiabenen occupavit Severus et hac de causa etiam ‘Adiabenicus’ vocatus est.

Itaque, pacatis Orientis regionibus, in Urbem is rediit, minime oblitus alterius adversarii, scilicet Clodii Albini. Hic enim e Britannia in Galliam ingenti exercitu transgressus, e nonnullis proeliis victor evaserat; tamen mense Februario a. 197 in proelio urbem prope Lugdunum commisso cladem adeo gravem cruentamque accepit, ut mortem sibi consciverit. Interea ab Oriente nuntii graviores Romam pervenerant. Quare bellum Parthicum suscepit Severus; sed antequam exercitum in Syriam duceret, «constituit ut ex omnibus legionibus supplementa praetoriis cohortibus deligerentur [...] re ipsâ tamen florentissimam Italiae iuventutem penitus perdidit, quae a sollemni militia ad latrocinia se et gladiatorias pugnas convertit Urbemque multitudine promiscua militum cum aspectu ferocium, tum auditu horribilium vitaque agrestium replevit» (Dio Cassius in libro supra memorato). Quam nocuerit Italis haec reformatio militaris, saecula insequentia demonstrarunt. Utique fines regionum imperio subiectarum ampliati sunt novaeque coloniae in Mesopotamiam deductae.

Anno 203 ludos imperator edidit splendidissimos posteaque aliquot per annos negotia publica optime egit et consiliis virorum doctorum, quos inter Ulpianus et Papinianus, uterque iurisconsultus eximius, prudenter usus est. Litteris autem a Britanniae praefecto acceptis, quae nuntiabant ibi seditiones a barbaris agitatas, Severus, quamquam graviter podagricus, unâ cum filiis et uxore et praevalido exercitu iter in Britanniam fecit, ut Romanorum potestatem firmaret. De gentibus, contra quas legionariis proeliandum erat quaeque plerumque Caledoniam seu Scotiam inhabitabant, scribit Herodianus haec: «Ipsa notant corpora picturâ variâ et omnifariam formis animalium. Sunt autem bellicosissima gens atque avidissima caedis [...]» (e libro tertio operis, quod 'De Romanorum imperatorum vita et rebus gestis' inscribitur). Hadriani vallum firmarunt Severiani milites, quibus tamen superiores restiterunt Caledones. Dum haec aguntur imperator, ut supra memoratum est, e vita excessit. Vir fuit strenuus et callidus, artis bellandi peritissimus. «Posteri autem Severum noxium non immerito putant, quod sub eius potestate imperium Romanum declinare coeperit», scribit Eduardus Gibbon (opus Anglicum in linguam Italicam translatum; Einaudi, Taurini, 1967; vol. I, p. 120).'De occasu et interitu imperii Romani';

Scripsit Victorius Ciarrocchi -Primum editum fuit 04/02/2011 20h31


De Henrico Toti, qui die 6 Aug. 1916 mortem obiit
De Hieronymo Pragensi, qui abhinc sexcentos annos crematus est
Quaedam de Ludovico XIV, Francogallorum rege (1661-1715)
In memoriam Davidis Balme...
Pro Dante Alagherio, qui anno MCCLXV ortum habuit
DE IOANNE BAPTISTA DELLA PORTA
De Carolo Gesualdo (1566-1613)
De Ioanne Bosco...
De Iosepho Maria Mazzolari (1712-1786)
De Americo Vespucci...
De Ioanna ab Arcu (1412-1431)
Leo primus
De Ioanne Baptista Morgagni...
De Roberto Busa (1913-2011)...
De Othone, domus Absburgicae principe
De Peregrino Artusi (1820-1911)
Carolus Du Cange...
DE CAROLO BORROMAEO...
De Carolo Michelstaedter...
De Camillo Benso Cavour
De Michaele Ruggieri (1543-1607)
Eduardus VII
Quaedam de Iacobi Monod (1910-1976) doctrina philosophica
De Raimundo Montecuccoli
Caesar Lombroso
De vita actisque Alexandri III
Ioannes Calvinus
Imago nova sancti Pauli
Qui primus contra mafiam pugnabat...
De Iohanne Milton
De Alberto von Haller
De Ioanne Francisco Fernel (1497-1558)
De Anna Magnani (1908-1973)
De Ioanne Alfonso Borelli (1608-1679)
De Iosepho Occhialini (1907-1993)
De Mata Hari (1876-1917)
De Vincentio Filicaia (1642-1707)
Caesar Baronius (1538-1607)
De Rita Casciensi, sancta 'casuum impossibilium'
De Iacobo Casanova (1725-1798)
De Arturo Toscanini (1867-1957)
De Renata Tebaldi (1922-2004)
De Friderico Fellini
De Henrico Houdini (1874 - 1926)
De Ioanna Arendt (1906 - 1975)
De Aloysio Galvani (1737 - 1798)
De Greta Garbo (1905-1990)
De Arcturo Koestler (1905 - 1983)
De Othone Von Bismark
De Elemiro Zolla (1926-2002)
De Iacobo Leopardi (1798-1837)
Rochus (Rocky) Marciano, (1923–1969)
De Renato Cesarini, pedilusore singularissimo (1906-1969).
De Iusto Lipsio (1547- 1606)
De Antonio Quinn (1915-2001)
Theodericus Bonhoeffer (1906 - 1945)
De Alexandro Volta (1745-1827)
De Isabella, Hispanorum regina 'Catholica'
Die undecimo octobris 1963 obiit Editha Piaf