Martis die 16 mensis Julii 2024

VETERA

Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo � . Ignoscite!


SCRIPTA HISTORICA ET BIBLIOGRAPHICA VICTORII CHIARROCCHI PISAURENSIS

Victorius Ciarrocchi solebat parvas symbolas historicas scribere in Grege Latine Loquentium, et licentiam nobis benigne dedit textus suos in Ephemeride edendi. Quod fecimus sub rubricis "Historia", "Biographiae" et "Memoranda". Ecce vobis "Biographiae":


De Anna Magnani (1908-1973)

De Anna Magnani (1908-1973)

Cum omnibus actricibus scaenicis Italis, quae praesertim in rebus cinematographicis egregie versatae sint, minime aequiperanda est Anna Magnani, cui ortus, vultus, animus singularissimi fuerunt.

Ab ignoto viro hanc feminam Romae die 7 Mart. a. 1908 peperit Marina Magnani, a qua parum filia amata est. Quare Anna apud quasdam materteras pueritiam et adulescentiam degit et saepe, cum de suo ipsius ortu mentionem faceret, dicere solebat: "Marinae filia sum et illius 'filii meretricis'..." [Italice: "Sono figlia di Marina e di quel fijo de 'na mignotta..." ('mignotta' est vocabulum, cuius originatio ducenda videtur a voce quadam Francogallica, etsi haud neglegenda, ut videtur, est origo haec: 'matris ignotae', sicut in baptismi actis quondam scribi solebat quotiens de infantuli matre non constaret, unde verisimiliter 'mignotta' derivari potuit). Sententia supra relata legitur in opere, quod 'De illustrioribus feminis Italis' inscribitur quodque ab 'administrorum Consilio' editum est Romae, anno 2003; vol. III, pp. 161-163)].

Studiorum curriculo interrupto, scholas artis dramaticae frequentavit Anna, quae gradatim aliquas in operibus theatralibus et cinematographicis partes agere coepit, quarum tamen paucae memoratu dignae sunt. Anno 1935 nupsit Godefrido Alessandrini, scaenarum moderatori, a quo parum apta aestimata est ad artem cinematographicam exercendam. Dum propter Godefridi mulierositatem et maxime ob stimulos amoris, quibus Anna semper obnoxia fuit, hoc matrimonium labefactatur, ipsa Maximum Serato, actorem scaenicum pulcherrimum, novit suumque amasium reddidit. Hoc e vinculo, quod paucis post annis Maximus rupit, filius natus est, nomine Lucas.

Anno 1945 Robertus Rossellini, et ipse mobilium imaginum artifex, Annam voluit participem pelliculae cinematographicae c. t. 'De Urbe indefensa' (Italice: 'Roma città aperta'), quo spectaculo res narrantur, quae hieme annorum 1943-'44, dum Romam occupant milites Germani, vero tragiceque acciderunt. Partem feminae popularis virum suum a nazistis captum et unâ cum aliis Italis autocineto militari vectum ad mortem certam clamantis, nemo est fortasse spectatorum quin animo memoret valde commoto. Illa pellicula, qua genus cinematographicum 'realismum renovatum', ut aiunt, ortum est, magis a spectatoribus peregrinis, quam Italis, statim plurimi facta est.

Aliis postea in spectaculis cinematographicis primas egit Anna, veluti ex. gr. in illo, c. t. 'De rosa in corpore persignata', quae pellicula a dramate quodam Thomae L. Williams originem duxit. Cui tamen viro hortanti ut in America maneret non paruit haec femina, quod gloriam semper contempsit et quia moribus Romae vigentibus tam penitus imbuta erat, ut longe ab Urbe vitam degere non posset. Ardentissimo cum esset praedita animo 'Nannarella'(hoc enim cognomine ab amicis vocitari solebat), interdum videri potuit mutabilis et impatiens; sane neque facilis neque commoda neque obsequio pronior mulier fuit. At sub quadam loquendi et agendi procacitate, cui saepius Anna indulgebat, ipsa suam ipsius indolem fragilem ac generosam celare contendebat: a viris enim, quos perdite amaverat, semper destituta est, etiam ab ipso Roberto Rosselli, qui omnium infidelissimus fuit. Hic enim Ingridem Bergman praetulit.

Lectori cuidam quaerenti qualis femina revera fuerit Anna Magnani, "verisimiliter summa actrix totius artis cinematographicae nostratis", respondit Indrus Montanelli (in actis diurnis, quae 'Corriere della Sera' inscribuntur, die 23 Oct. 1999 editis, p. 41) atque addidit: "et haud dubie femina infelicissima ac sibimet admodum infensa fuit, inter multas, quas noverim".

Die 26 Sept. 1973, cancro correpta pancreatico, Anna Magnani mortua est. Quadam in huius feminae biographia nondum edita nonnullae sententiae continentur, quas Anna de se ipsa scripserat, ex. gr.: "Duos fines totam per vitam adsequi sum conata: ut animum purum integrumque servarem semperque verum dicerem".

In locis interretialibus infra signatis nonnullaeimagines huius actricis (praesertim oculi arguti et loquaces) et vox clara firmaque spectari et audiri possunt :

1)<http://tinyurl.com/3dgglz>
2) <http://tinyurl.com/2elon3>
3) <http://tinyurl.com/25mmco>

Pisauri, die septimo m. Mart. a. MMVIII.

Scripsit Victorius Ciarrocchi -Primum editum fuit 11/03/2008 12h17


De Henrico Toti, qui die 6 Aug. 1916 mortem obiit
De Hieronymo Pragensi, qui abhinc sexcentos annos crematus est
Quaedam de Ludovico XIV, Francogallorum rege (1661-1715)
In memoriam Davidis Balme...
Pro Dante Alagherio, qui anno MCCLXV ortum habuit
DE IOANNE BAPTISTA DELLA PORTA
De Carolo Gesualdo (1566-1613)
De Ioanne Bosco...
De Iosepho Maria Mazzolari (1712-1786)
De Americo Vespucci...
De Ioanna ab Arcu (1412-1431)
Leo primus
De Ioanne Baptista Morgagni...
De Roberto Busa (1913-2011)...
De Othone, domus Absburgicae principe
De Peregrino Artusi (1820-1911)
De Septimio Severo
Carolus Du Cange...
DE CAROLO BORROMAEO...
De Carolo Michelstaedter...
De Camillo Benso Cavour
De Michaele Ruggieri (1543-1607)
Eduardus VII
Quaedam de Iacobi Monod (1910-1976) doctrina philosophica
De Raimundo Montecuccoli
Caesar Lombroso
De vita actisque Alexandri III
Ioannes Calvinus
Imago nova sancti Pauli
Qui primus contra mafiam pugnabat...
De Iohanne Milton
De Alberto von Haller
De Ioanne Francisco Fernel (1497-1558)
De Ioanne Alfonso Borelli (1608-1679)
De Iosepho Occhialini (1907-1993)
De Mata Hari (1876-1917)
De Vincentio Filicaia (1642-1707)
Caesar Baronius (1538-1607)
De Rita Casciensi, sancta 'casuum impossibilium'
De Iacobo Casanova (1725-1798)
De Arturo Toscanini (1867-1957)
De Renata Tebaldi (1922-2004)
De Friderico Fellini
De Henrico Houdini (1874 - 1926)
De Ioanna Arendt (1906 - 1975)
De Aloysio Galvani (1737 - 1798)
De Greta Garbo (1905-1990)
De Arcturo Koestler (1905 - 1983)
De Othone Von Bismark
De Elemiro Zolla (1926-2002)
De Iacobo Leopardi (1798-1837)
Rochus (Rocky) Marciano, (1923–1969)
De Renato Cesarini, pedilusore singularissimo (1906-1969).
De Iusto Lipsio (1547- 1606)
De Antonio Quinn (1915-2001)
Theodericus Bonhoeffer (1906 - 1945)
De Alexandro Volta (1745-1827)
De Isabella, Hispanorum regina 'Catholica'
Die undecimo octobris 1963 obiit Editha Piaf