Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo � . Ignoscite!
Caecila Koch Monasteriensis solebat disticha scribere ET RECITARE de variis rebus nuperrime gestis. Placet eam denuo auscultare.
Profectae de profectura
PROFECTAE DE PROFECTURACarmen in tramine ferriviario conscriptum de puella Graeca a parentibus ad Sappho magistram missa Surge, Carmen in tramine ferriviario conscriptum de puella Graeca a parentibus ad Sappho magistram missa
Surge, puella! Parata tibi sunt omnia: peram
in portum allatam naucula parva tenet,
albaque iam vento panduntur vela secundo,
urgent iam nautae, murmurat unda alacris -
surge, puella! Relinque urbem petasata paternam,
extremumque "Vale" accipiant genetrix
dilectusque pater, fraterculus atque sorores;
comprime iam lacrimas: cuncta parata tibi.
Surge, puella, audacter! Ne fle, quod linquenda,
ludere ubi solita es parva, paterna domus:
non iam parvula abis, mox nubilis inde redibis,
quo nunc navigium te petasumque feret.
Surge, puella, animo forti! Mox accipieris
a maiore domo; altera porticus iam
sparget fessae aestu iucunda frigora et umbram,
incumbes telis sedula nunc aliis.
Arte brevi maiore tapeto intexere formas
callebis raras et modulare vocem
ad citharae lyraeque modos, saltare venustis
disces gramina per florida mox gradibus.
Ritibus arcanis te denique clara magistra
imbuet, ut mulier deinde, matura viro,
in patriam redeas, cum sponso mox abitura -
surge, puella, inquam! Fata maiora manent.
Iam editum est carmen apud http://www.lvpa.de/index.php
Scripsit Caecilia Koch Monasteriensis
-Primum editum fuit 28/09/2013 22h28
Disticha Augusta MMIX
Disticha Iulia MMIX
DISTICHA IUNIA MMIX
DISTICHA MAIA MMIX
DISTICHA MARTIA MMIX
Disticha Februaria MMIX
Disticha Ianuaria 2009
Disticha Ianuaria 2008
Disticha decembria 2007
Disticha Novembria 2007
Disticha octobria 2007
Disticha Septembria 2007
Disticha Augusta MMVII
Disticha Iulia MMVII
Disticha Iunia MMVII
Disticha Maia 2007
Disticha Aprilia 2007
Disticha Martia 2007
Disticha Februaria MMVII
Disticha Ianuaria MMVII
Disticha Decembria anno 2006
Disticha Novembria 2006
Disticha Octobria 2006
Disticha Septembria 2006
Disticha Augusta 2006
Disticha Iulia 2006
Disdicha Iunia 2006
Disticha Maia 2006
Disticha Aprilia 2006
Disticha Martia 2006
Disticha Februaria 2006
Disticha Ianuaria 2006
Disticha Decembria 2005
Disticha Novembria 2005
Disticha Octobria 2005
Disticha septembria 2005