Martis die 16 mensis Julii 2024

VETERA

Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo � . Ignoscite!


SCRIPTA HISTORICA ET BIBLIOGRAPHICA VICTORII CHIARROCCHI PISAURENSIS

Victorius Ciarrocchi solebat parvas symbolas historicas scribere in Grege Latine Loquentium, et licentiam nobis benigne dedit textus suos in Ephemeride edendi. Quod fecimus sub rubricis "Historia", "Biographiae" et "Memoranda". Ecce vobis "Biographiae":


Robertus Busa,

De Roberto Busa (1913-2011), eximio Thomae Aquinatis cultore

Robertus Busa, qui anno 1913 natus erat in urbe Vicetia, nudius tertius in oppido Glareato (Italice: 'Gallarate') mortuus est. Sacerdos societatis Iesu, in altero bello mundano cappellanus adiutor seu militaris fuit. Postea theologiam, ontologiam, theodiceam nec non disciplinam 'informaticam', quae dicitur, in universitatibus catholicis docuit. Circiter decem linguas callebat, praesertim Latinam. In Thomae Aquinatis opera investiganda ac perlegenda tam incubuit, ut omnium vocum, quae iis operibus continentur, indicem quendam 'ipertestualem'- ut in sermone interretiali dicitur- iam ex anno 1949 componendum esse pro necessario haberet. Quo ex Roberti Busa consilio atque impulsu indefatigabili factum est, ut inter annos 1974-1980 in lucem prodirent 56 volumina, quorum paginae omnes plus quam sexaginta milia sunt, et quorum voluminum titulus est: 'Index Thomisticus. Sancti Thomae Aquinatis operum omnium indices et concordantiae'. Postrema huius tituli verba indicant quam pretiosum thesaurum apparaverit et studiosis reliquerit pater Busa, qui vetera et nova mirum in modum iungere valebat, quoniam sibi persuasum erat etiam instrumenta 'informatica' esse quodammodo Creatoris opera. Quaedam ad hunc sacerdotem probum et virum de studiis Thomisticis praeclare meritum spectantia legi possunt infra (tantum Italice, pro dolor!):

<http://it.wikipedia.org/wiki/Roberto_Busa>

De 'Indice Thomistico':
<http://xoomer.virgilio.it/fperciva/Busa/indext.htm>
Ex actis diurnis Italicis, quae 'Futurum' seu 'Avvenire' inscribuntur:
<http://www.avvenire.it/Cultura/padre+busa_201108110756303270000.htm> 

Scripsit Victorius Ciarrocchi -Primum editum fuit 11/08/2011 21h07


De Henrico Toti, qui die 6 Aug. 1916 mortem obiit
De Hieronymo Pragensi, qui abhinc sexcentos annos crematus est
Quaedam de Ludovico XIV, Francogallorum rege (1661-1715)
In memoriam Davidis Balme...
Pro Dante Alagherio, qui anno MCCLXV ortum habuit
DE IOANNE BAPTISTA DELLA PORTA
De Carolo Gesualdo (1566-1613)
De Ioanne Bosco...
De Iosepho Maria Mazzolari (1712-1786)
De Americo Vespucci...
De Ioanna ab Arcu (1412-1431)
Leo primus
De Ioanne Baptista Morgagni...
De Othone, domus Absburgicae principe
De Peregrino Artusi (1820-1911)
De Septimio Severo
Carolus Du Cange...
DE CAROLO BORROMAEO...
De Carolo Michelstaedter...
De Camillo Benso Cavour
De Michaele Ruggieri (1543-1607)
Eduardus VII
Quaedam de Iacobi Monod (1910-1976) doctrina philosophica
De Raimundo Montecuccoli
Caesar Lombroso
De vita actisque Alexandri III
Ioannes Calvinus
Imago nova sancti Pauli
Qui primus contra mafiam pugnabat...
De Iohanne Milton
De Alberto von Haller
De Ioanne Francisco Fernel (1497-1558)
De Anna Magnani (1908-1973)
De Ioanne Alfonso Borelli (1608-1679)
De Iosepho Occhialini (1907-1993)
De Mata Hari (1876-1917)
De Vincentio Filicaia (1642-1707)
Caesar Baronius (1538-1607)
De Rita Casciensi, sancta 'casuum impossibilium'
De Iacobo Casanova (1725-1798)
De Arturo Toscanini (1867-1957)
De Renata Tebaldi (1922-2004)
De Friderico Fellini
De Henrico Houdini (1874 - 1926)
De Ioanna Arendt (1906 - 1975)
De Aloysio Galvani (1737 - 1798)
De Greta Garbo (1905-1990)
De Arcturo Koestler (1905 - 1983)
De Othone Von Bismark
De Elemiro Zolla (1926-2002)
De Iacobo Leopardi (1798-1837)
Rochus (Rocky) Marciano, (1923–1969)
De Renato Cesarini, pedilusore singularissimo (1906-1969).
De Iusto Lipsio (1547- 1606)
De Antonio Quinn (1915-2001)
Theodericus Bonhoeffer (1906 - 1945)
De Alexandro Volta (1745-1827)
De Isabella, Hispanorum regina 'Catholica'
Die undecimo octobris 1963 obiit Editha Piaf