Mercurii die 13 mensis Maii 2026

VETERA

Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo . Ignoscite!


SCRIPTA HISTORICA ET BIBLIOGRAPHICA VICTORII CIARROCCHI PISAURENSIS

Victorius Ciarrocchi solebat parvas symbolas historicas scribere in Grege Latine Loquentium, et licentiam nobis benigne dedit textus suos in Ephemeride edendi. Quod fecimus sub rubricis "Historia", "Biographiae" et "Memoranda". Ecce vobis "Biographiae":


De Arthuro Koestler (1905 - 1983)

De Arcturo Koestler (1905 - 1983)

Etsi Arcturus Koestler, qui die 5 Sept. 1905 Budapestini a parentibus Hebraeis ortum habuit, varie ob eius singularem vitam et scripta aestimatur, tamen obliviscendus non est.

Multarum linguarum peritus, scientiarum haud ignarus, alacri ingenio praeditus, aetate viginti septem annorum iam bonam famam veluti diurnarius sibi comparaverat. Iussu moderatorum factionis communisticae Germanicae, cuius particeps ab anno 1931 factus erat, itinera in Unionem Sovieticam suscepit: condicionibus complurium Russorum gravissimis perspectis, in eo fuit ut a communistis descisceret; quod ne faceret eum tenuit victoria nazistarum, quorum barbariem ingruentem Arcturus statim praeviderat. Quare e Germania is emigravit, et variis in urbibus tranquilliores vivendi modos invenire contendit, quamvis ipse indole tranquilla minime esset praeditus. Interim varia opera scribere pergebat. In bello civili Hispanico eum, qui republicanorum causas foverat, ab hostibus captum et ad mortem certam iam damnatum servavit quaedam captivorum permutatio. Sed etiam eo in bello Arcturum non fugit quam crudeliter adversus ipsos commilitones republicanos communistae se gesserint. Quare anno 1938 factionem communisticam reliquit et deinde in Francogalliam se contulit. In libro c. t. "Faex terrae" suam ipsius aliorumque contubernalium gravem condicionem Koestler narravit.

Famam autem adsectus est amplissimam postquam anno 1940 librum composuit "Meridies tenebricosus" inscriptum, quo innumera scelera describuntur a regimine Staliniano perpetrata. Quo quidem libro tot tantaeque veritates historicae continentur, ut easdem nullo fere in alio- si quaedam de Stalino 'biographiae' excipiantur- lector inveniat quilibet vel rerum Sovieticarum peritior. Nam "verae regiminis Sovietici condiciones multo peiores erant" (adfirmavit Georgius Pressburger quadam in illius libri existimatione, quae die 26 Aug. 2005 edita est in actis diurnis q. i. "Corriere della Sera", p. 33), sicut omnes, qui vel pauca relationis a Nicolao Kruscev anno 1956 habitae legerint, probe sciunt. Bello mundano confecto alia opera scripsit Koestler, in quibus eminet finis scopusve libertatis firmandae, praesertim cum e regiminibus 'totalitariis', quae unius cuiusque hominis libertatem conculcarunt, barbaries immanis orta sit. Severus vir fuit Arcturus, tamen non raro magnanimus. Omnia spernebat, quae sibi putida ac falsa videbantur.

Quare mirum non est ut is, qui etiam librum c. t. "Dialogus cum morte habitus" scripserit et senex morbo 'Parkinsoniano' laboraret, die 3 Mart. 1983 Londinii, una cum uxore Cynthia Jefferies, mortem sibi voluntariam consciverit. Nam hoc mortis genus, quod Graece <euthanasìa> dicitur, veluti ius hominis cuiusvis Koestler semper adfirmaverat; "mortem igitur illam Arcturus cum ipsius vita congruens elegit" (hanc sententiam scripsit Nellus Ajello in actis diurnis q. i. "la Repubblica", Kal. Aug. 2005 editis, p. 31). Et "eius mors quodam gravi sensu haud caret" (ita Caesar Sughi in a. diurnis, quae "il Resto del Carlino" inscribuntur, die 3 Sept. 2005 editis, p. 26, in symbola c. t. "Etsi a saeculi vigesimi turbinibus iactatus, tamen Koestler suas opiniones strenue defendit ac vulgavit").

Scripsit Victorius Ciarrocchi -Primum editum fuit 02/09/2006 22h13


De Henrico Toti, qui die 6 Aug. 1916 mortem obiit
De Hieronymo Pragensi, qui abhinc sexcentos annos crematus est
Quaedam de Ludovico XIV, Francogallorum rege (1661-1715)
In memoriam Davidis Balme...
Pro Dante Alagherio, qui anno MCCLXV ortum habuit
DE IOANNE BAPTISTA DELLA PORTA
De Carolo Gesualdo (1566-1613)
De Ioanne Bosco...
De Iosepho Maria Mazzolari (1712-1786)
De Americo Vespucci...
De Ioanna ab Arcu (1412-1431)
Leo primus
De Ioanne Baptista Morgagni...
De Roberto Busa (1913-2011)...
De Othone, domus Absburgicae principe
De Peregrino Artusi (1820-1911)
De Septimio Severo
Carolus Du Cange...
DE CAROLO BORROMAEO...
De Carolo Michelstaedter...
De Camillo Benso Cavour
De Michaele Ruggieri (1543-1607)
Eduardus VII
Quaedam de Iacobi Monod (1910-1976) doctrina philosophica
De Raimundo Montecuccoli
Caesar Lombroso
De vita actisque Alexandri III
Ioannes Calvinus
Imago nova sancti Pauli
Qui primus contra mafiam pugnabat...
De Iohanne Milton
De Alberto von Haller
De Ioanne Francisco Fernel (1497-1558)
De Anna Magnani (1908-1973)
De Ioanne Alfonso Borelli (1608-1679)
De Iosepho Occhialini (1907-1993)
De Mata Hari (1876-1917)
De Vincentio Filicaia (1642-1707)
Caesar Baronius (1538-1607)
De Rita Casciensi, sancta 'casuum impossibilium'
De Iacobo Casanova (1725-1798)
De Arturo Toscanini (1867-1957)
De Renata Tebaldi (1922-2004)
De Friderico Fellini
De Henrico Houdini (1874 - 1926)
De Ioanna Arendt (1906 - 1975)
De Aloysio Galvani (1737 - 1798)
De Greta Garbo (1905-1990)
De Othone Von Bismark
De Elemiro Zolla (1926-2002)
De Iacobo Leopardi (1798-1837)
Rochus (Rocky) Marciano, (1923–1969)
De Renato Cesarini, pedilusore singularissimo (1906-1969).
De Iusto Lipsio (1547- 1606)
De Antonio Quinn (1915-2001)
Theodericus Bonhoeffer (1906 - 1945)
De Alexandro Volta (1745-1827)
De Isabella, Hispanorum regina 'Catholica'
Die undecimo octobris 1963 obiit Editha Piaf