Martis die 16 mensis Julii 2024

VETERA

Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo � . Ignoscite!


SCRIPTA HISTORICA ET BIBLIOGRAPHICA VICTORII CHIARROCCHI PISAURENSIS

Victorius Ciarrocchi solebat parvas symbolas historicas scribere in Grege Latine Loquentium, et licentiam nobis benigne dedit textus suos in Ephemeride edendi. Quod fecimus sub rubricis "Historia", "Biographiae" et "Memoranda". Ecce vobis "Biographiae":


Die 17 Oct.

DE CAROLO MICHELSTAEDTER (n. a. 1887- m. die 17 Oct. 1910)

Die 17 Oct. a. 1910 Carolus Michelstaedter, qui a. 1887 Goritiae natus erat e domo Hebraica (Albertus, eius pater, cuidam sarciendis damnis societati praeerat; Emma Luzzatto, mater, a. 1943, dum a nazistis Hebraei vexantur, in quodam publicae custodiae campo vitam amisit), mortem sibi ictu manuballistulae seu pistolii conscivit. De huius mortis causa varie coniecturatum est: sunt qui putent alicuius momenti fuisse mortem voluntariam Hygini, qui Caroli frater maior natu erat, atque gravioris ponderis quod Nadia Baraden, Russa et Carolo amica, die 11 Apr. 1907 sibimet mortem conscivisse. Fieri enim potest ut huius feminae obitum Carolus veluti imaginem cuiusdam amoris impossibilis interpretatus sit idcircoque se ipsum frustratum senserit. Secreta autem vitae, quam Carolus degerat, ac mortis, quam is elegit, magis permultis paginis ab hoc philosopho et poeta exaratis fortasse continentur. Qui, postquam mathematicae in Vindobonensi universitate operam dare coeperat, mutato consilio, in altiorum studiorum instituto Florentino cursum 'litterarum classicarum' perfecit. Aestate anni 1910 totus incubuit in disceptationem ad gradum doctoris adipiscendum apparandam, quae inter alia Caroli scripta eminet. Disceptatio inscribitur: "De persuasione deque rhetorica". Minus quam ducentas paginas continet hic liber (in editione, quam a. 1972, apud Marzorati, Mediolani, curavit Maria Raschini), quibus graviores quaestiones de hominum vita penitius investigantur.

Litteris Latinis ac praesertim Graecis non leviter imbutus, adeo ut facillime linguâ Platonis uti posset, familiarissimi erant Carolo philosophi 'Praesocratici', qui dicuntur, atque auctores tragoediarum. Nam in omnibus fere illius libri paginis leguntur sententiae ex iis depromptae scriptoribus, veluti, in secundo primae partis capitulo, Parmenidis versus hic: «neve te consuetudo in hoc multiplicis scientiae via inducat» [v. 54 prooemii Parmenidei], et Heracliti verba haec: «Homo noctu sibi ipsi lumen accendit: at mortuus exstinctus est» [fragmentum n. 75]. 'Persuasio' igitur consistit in hoc, ut homo intellegat suam ipsius vitam nihil aliud esse nisi vanam atque absurdam ad futura adipiscenda cupiditatem. Itaque accidit ut nemo vitam umquam vivat, futura semper hians. 'Persuasio' igitur est suam vitam praesentem possidere. Atque ipsae relationes, coniunctiones, societates, quas cum aliis hominibus quivis constituere satagit, demonstrant quam inane sit istud conamen, quia ipsae eo tantum consilio inveniuntur atque foventur, ut ista erga futurum propensio augeatur. At propter istum vivendi modum vita ipsa nos effugit. Utque talis exitus tragicus aliquatenus celetur, ab hominibus varia mendacia finguntur. Quae tamen vivendi condiciones (cupiditas futurorum et mendacia ipsa) illud sunt, quod 'rhetorica' a Michelstaedter appellatur, scilicet ad modum illius artis, qua nonnulli rhetores utuntur quotiens, ut orationum inanitatem occultent, ipsas flosculis inutilibus replent. 'Rhetorica' igitur est «impar suae naturae adseveratio» [Italice: «inadeguata affermazione d'individualita» (Raschini, 'op. laud.', p. 52].

Estne remedium quodlibet adversus 'rhetoricam'? Theoretice, ut philosophice dicitur, remedium in hoc sit, ut homo vitam esse plerumque "dolorem" agnoscat (qua in re omnes, qui Caroli Michelstaedter philosophiam interpretati sunt, eum vestigia Arturi Schopenhauer persecutum esse dicunt, nec non etiam quaedam philosophiae Buddisticae principia) atque omni temporis puncto uti valeat. Sed Carolus ipse illiusmodi remedium "quadam tantummodo in beatorum insula" inveniri posse fassus est. Praeterea is adversabatur hominibus qui, sicut ineunte saeculo vigesimo fere ubique accidebat, maxime ob scientiae progressum vitam novam melioremque exspectabant atque novum hominum genus nasciturum praevidebant. Sed ista qui credunt, non modo veram hominum naturam haud intellegunt, sed etiam eum in errorem incidunt, de quo Plato loquitur (in 'Socratis Apologia', cap. VIII, D 22), dicens: "quoniam est qui artem quandam bene exerceat, ipse se aptum putat ut de rebus gravioribus quoque decernere possit". Et haec satis communis proclivitas ad «regnum rhetoricae» pertinet (Raschini, 'op. laud.', p. 77).

Haec aliaque id genus disceptatione supra memorata continentur. Etiam epistulae, quas vir ille necessariis et amicis miserat, editae sunt. Die 9 Dec. 1909 Paulae, sorori dilectissimae, cum alia tum scripserat haec: «Me numquam felicem fore scio atque usque ad mortem desperationi obnoxium ero». Et matri, veluti iam cogitaret id, quod esset acturum, die10 Sept. 1910: «Ab exitu non longe absum atque aurora vitae meae propior est. Mox, veluti ex incubo quodam experrectus, ad solem versus exibo ut serio agere incipiam». Qui exitus ad solem - olim scripsit Nicolaus Abbagnano - fuit Carolo mors voluntaria, fortasse quia se ipsum a beata terra 'persuasionis' exulem sentiebat vel fortasse quia sciebat in mundo, quem 'rhetorica' dominatur, se numquam vivere posse.

Scripsit Victorius Ciarrocchi -Primum editum fuit 19/10/2010 22h33


De Henrico Toti, qui die 6 Aug. 1916 mortem obiit
De Hieronymo Pragensi, qui abhinc sexcentos annos crematus est
Quaedam de Ludovico XIV, Francogallorum rege (1661-1715)
In memoriam Davidis Balme...
Pro Dante Alagherio, qui anno MCCLXV ortum habuit
DE IOANNE BAPTISTA DELLA PORTA
De Carolo Gesualdo (1566-1613)
De Ioanne Bosco...
De Iosepho Maria Mazzolari (1712-1786)
De Americo Vespucci...
De Ioanna ab Arcu (1412-1431)
Leo primus
De Ioanne Baptista Morgagni...
De Roberto Busa (1913-2011)...
De Othone, domus Absburgicae principe
De Peregrino Artusi (1820-1911)
De Septimio Severo
Carolus Du Cange...
DE CAROLO BORROMAEO...
De Camillo Benso Cavour
De Michaele Ruggieri (1543-1607)
Eduardus VII
Quaedam de Iacobi Monod (1910-1976) doctrina philosophica
De Raimundo Montecuccoli
Caesar Lombroso
De vita actisque Alexandri III
Ioannes Calvinus
Imago nova sancti Pauli
Qui primus contra mafiam pugnabat...
De Iohanne Milton
De Alberto von Haller
De Ioanne Francisco Fernel (1497-1558)
De Anna Magnani (1908-1973)
De Ioanne Alfonso Borelli (1608-1679)
De Iosepho Occhialini (1907-1993)
De Mata Hari (1876-1917)
De Vincentio Filicaia (1642-1707)
Caesar Baronius (1538-1607)
De Rita Casciensi, sancta 'casuum impossibilium'
De Iacobo Casanova (1725-1798)
De Arturo Toscanini (1867-1957)
De Renata Tebaldi (1922-2004)
De Friderico Fellini
De Henrico Houdini (1874 - 1926)
De Ioanna Arendt (1906 - 1975)
De Aloysio Galvani (1737 - 1798)
De Greta Garbo (1905-1990)
De Arcturo Koestler (1905 - 1983)
De Othone Von Bismark
De Elemiro Zolla (1926-2002)
De Iacobo Leopardi (1798-1837)
Rochus (Rocky) Marciano, (1923–1969)
De Renato Cesarini, pedilusore singularissimo (1906-1969).
De Iusto Lipsio (1547- 1606)
De Antonio Quinn (1915-2001)
Theodericus Bonhoeffer (1906 - 1945)
De Alexandro Volta (1745-1827)
De Isabella, Hispanorum regina 'Catholica'
Die undecimo octobris 1963 obiit Editha Piaf