Martis die 16 mensis Julii 2024

Logistorica

PAGINA IONATHAE STANISLAI GNOSIS
in uniuersitate Yalensi philosophiae doctor factus, stirpe Polonica ortus, ciuitatis Connecticutensis incola, linguae Latinae et Graecae fautor, Sancti Thomae Aquinatis discipulus.
https://www.latinusblogus.org/


ROGUE ONE

omnium cinegrammatum quae de Bellis Astricis post partes I-VI facta sunt optimum existimo id quod Autobulus Vnus dicitur (si uocabulum "autobulum" ex lingua Graeca ad Latine reddendum id quod "rogue" Anglice dicitur adhibere licet). nam quae uitia aliorum de Bellis Astricis cinegrammatum post partes I-VI factorum sunt ea uitia Autobulo Vni non insunt. quae uitia? primum argumentum quod plerumque ex elementis cinegrammatum priorum excerptis compositum est; secundum argumentum quod ad Anacini Caelambuli uitam non pertinet. nam Bella Astrica nihil sunt nisi Anacini Caelambuli uita. in partibus VII-IX autem narrantur res quae post Anacini mortem fiunt; ergo eae partes extra Bella Astrica sunt et locum quasi bracchii tertii in corpore humano habent. Autobulus Vnus autem ad Anacini Caelambuli aetatem pertinet. tamen simul Autobulus Vnus haudquaquam elementorum priorum iterum adhibitorum massa est sed tantum in se stat quantum personas nouas noua patientes noua facientes noua dicentes exhibet. nam ante Autobulum Vnum in Bellis Astricis uisus erat neque ingeniator qui pro regimine uitioso operari cogitur nec bellatores qui quam ea quae iussa sunt meliora facere uolunt. tamen quomodo tales personae se gerant ea argumenta saltem mihi animum tenent et in Autobulo Vno bene componuntur.

Scripsit Ionathas Gnosis


pontificum summorum quos maximi habeo ii qui artium renascentium tempore ecclesiam gubernauerunt
de politiae Francicae euersione et linguis
de Friderici Nitschii philosophia sententiae
DE SANCTA MISSA PAPAE PII V IN CIVITATE CONNECTICUTENSI
Iosephus Striculandus quondam episcopus Tylerensis
"Catcher in the Rye" fabula et Nouum Eboracum
De 'Anna Karenina' sententiae
De Socratis apologia Platonica sententiae
De quibusdam Iesu Christi uerbis sententia
Cinegrammata "Viuarium Iurassicum" sequentia
Viuarium Iurassicum
De litteris encyclicis "Veritatis splendor"
Andreas Aurius
Nicolaus Iudenides
Carolus Nicolaides Clausewitz
Arturus Vellesleius
IACOBUS CATHELINELLUS
DE IOHANNE AUSTRIACO