Martis die 16 mensis Julii 2024

Logistorica

PAGINA IONATHAE STANISLAI GNOSIS
in uniuersitate Yalensi philosophiae doctor factus, stirpe Polonica ortus, ciuitatis Connecticutensis incola, linguae Latinae et Graecae fautor, Sancti Thomae Aquinatis discipulus.
https://www.latinusblogus.org/


Ex quo tempore Ioannes Paulus papa II litteras encyclicas "Veritatis splendorem" edidit huius mensis Augusti quo scribo dies sextus est commemoratio anniuersaria tricesima. per eas litteras Ioannes Paulus praecipue in animo habebat hanc thesin affirmare quod sunt certa opera quae in se mala sunt: "naturalis legis praecepta negantia universaliter valent: omnes singulosque divinciunt, semper et quavis in rerum condicione. agitur enim de prohibitionibus certa opera vetantibus semper et pro semper, sine ulla exceptione, quandoquidem huiusmodi consuetudinis electio nullo modo cum bonitate voluntatis personae agentis congruit, cum eiusdem pariter vocatione ad vitam cum Deo adque communionem cum proximo" (VS 52). sic disserens Ioannes Paulus modo cogitandi antiquo et saepe a Christianis adhibito utitur. nam Aristoteles in Ethicis Nicomacheis dicit "non omnis actus neque omnis passio medietatem suscipit. nam quibusdam sunt nomina quae iam malitiam implicant exempli gratia gaudio de malo inuerecundiae inuidiae et inter actus adulterio furto homicidio. nam omnia haec et similia nominibus suis implicant se ipsa mala esse non autem sui superabundantias uel defectus. ea igitur homo ex iure facere non umquam potest sed semper necesse est ut [ea faciens] homo perperam agat" (2.6). Iesus Christus autem cum rogatus esset "quid boni faciam ut uitam aeternam habeam?" respondit "serua mandata" et cum rogatus esset "quae?" primum haec quattuor respondit "non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices" (Matthaei 19.16-19). sanctus Paulus autem in scripta ad Corinthios epistola prima multos actus malos implicat ubi dicit: "neque fornicarii neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque auari non ebriosi non maledici non rapaces regnum Dei possidebunt" (1 Cor. 6.9-10). eam ipsam sancti Pauli sententiam Ioannes Paulus in "Veritatis splendore" (81) memorat ubi dicit "Ecclesia, cum nos docet actus nonnullos esse 'intrinsece malos' Sacrae Scripturae doctrinam sequitur." sanctus Thomas Aquinas autem dicit "primo quidem...praecepta negatiua sunt magis uniuersalia et quantum ad tempora et quantum ad personas. quantum ad tempora quidem quia praecepta negatiua obligant semper et ad semper. nullo enim tempore est furandum et adulterandum" (super epistolam beati Pauli ad Romanos 13.2). nuperrime autem Franciscus cardinalis Arintius (Arinze) dixit "decalogus nobis a Deo datus est. licetne ullatenus nobis dicere quod actualitati contrarium est poscere ut homines ullum e decem mandatis obseruent, non solum sextum et nonum sed etiam quintum de infantis abortu et hominum innocentium interfectione et septimum de pecuniae siue paruae siue magnae furto? id actualitati contrarium esse ratiocinando fidere non possumus. dicere potes facile non esse. assentior. Christus nobis numquam pollicitus est ut se sequi facile esset sed dixit eos qui discipuli sui esse uellent 'tollite crucem uestram cotidie et sequimini me.'"

Scripsit Ionathas Gnosis


pontificum summorum quos maximi habeo ii qui artium renascentium tempore ecclesiam gubernauerunt
de politiae Francicae euersione et linguis
de Friderici Nitschii philosophia sententiae
DE SANCTA MISSA PAPAE PII V IN CIVITATE CONNECTICUTENSI
Iosephus Striculandus quondam episcopus Tylerensis
ROGUE ONE
"Catcher in the Rye" fabula et Nouum Eboracum
De 'Anna Karenina' sententiae
De Socratis apologia Platonica sententiae
De quibusdam Iesu Christi uerbis sententia
Cinegrammata "Viuarium Iurassicum" sequentia
Viuarium Iurassicum
Andreas Aurius
Nicolaus Iudenides
Carolus Nicolaides Clausewitz
Arturus Vellesleius
IACOBUS CATHELINELLUS
DE IOHANNE AUSTRIACO