Martis die 16 mensis Julii 2024

Logistorica

PAGINA IONATHAE STANISLAI GNOSIS
in uniuersitate Yalensi philosophiae doctor factus, stirpe Polonica ortus, ciuitatis Connecticutensis incola, linguae Latinae et Graecae fautor, Sancti Thomae Aquinatis discipulus.
https://www.latinusblogus.org/


DE ARTURO WELLESLEIO

Arturus Vellesleius (Anglice "Wellesley") genere aristocratico adulescens uel iuuenis in exercitu Britannico officiarius factus est. anno 1794 in Germaniam inferiorem missus contra Francos pugnauit. quamquam ibi exercitus Britannicus uictus est tamen ipse Arturus laudabilia effecit. etiam cognouit alios officiarios multos imperare nescire. deinde ad Indiam missus in animo habebat ea quae mendosa ab aliis facta uiderat non facere. ergo hoc exemplum praebet: quae alii infeliciter fecerunt ea tu ipse intellege ut deuites! in India sergeantius maior generalis factus anno 1803 uictoriam magnam uitae suae primam tulit. cum in Britanniam redisset parabolamenti particeps factus est sed cum Portugalli contra Francos qui anno 1807 Portugalliam inuaserant Olisiponemque ceperant insurgentes auxilium a Britannicis petiuissent Arturus ad ducendum exercitum Britannicum electus est et anno 1808 in Portugalliam peruenit. inde Francos expulit et anno 1812 in Hispaniam progressus ibi quoque Francos uicit. ducis Vellingtoniensis titulo honorifice donatus est. et anno 1815 ipsum Napoleonem Bonapartem Vaterloi uicit. postea regis minister primus factus est. refertur post conuentum quem primum ministri primi locum obtinens cum consiliariis summis egit dixisse "res mira. ea quae illorum erant illis imperaui; illi autem uolebant manere et de iis colloqui."

Scripsit Ionathas Gnosis


pontificum summorum quos maximi habeo ii qui artium renascentium tempore ecclesiam gubernauerunt
de politiae Francicae euersione et linguis
de Friderici Nitschii philosophia sententiae
DE SANCTA MISSA PAPAE PII V IN CIVITATE CONNECTICUTENSI
Iosephus Striculandus quondam episcopus Tylerensis
ROGUE ONE
"Catcher in the Rye" fabula et Nouum Eboracum
De 'Anna Karenina' sententiae
De Socratis apologia Platonica sententiae
De quibusdam Iesu Christi uerbis sententia
Cinegrammata "Viuarium Iurassicum" sequentia
Viuarium Iurassicum
De litteris encyclicis "Veritatis splendor"
Andreas Aurius
Nicolaus Iudenides
Carolus Nicolaides Clausewitz
IACOBUS CATHELINELLUS
DE IOHANNE AUSTRIACO