Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

Logistorica

PAGINA IONATHAE STANISLAI GNOSIS
in uniuersitate Yalensi philosophiae doctor factus, stirpe Polonica ortus, ciuitatis Connecticutensis incola, linguae Latinae et Graecae fautor, Sancti Thomae Aquinatis discipulus.
https://www.latinusblogus.org/


Iacobus Cathelinellus (Francice "Cathelineau")

anno 1793 mense Martio in Andegauia uiri in Franciae exercitu matriculari nolentes ui resistebant. eorum gnarus factus Iacobus Cathelinellus lanarius a Georgio Iacobo Colle (Anglice "Hill", 1885, p.7) refertur arbitratus eos a republicanis interfectum iri cum uxore sic collocutus esse:

uxor: "quid facies?"
Iacobus: "hos iuuenes saluos faciam."
uxor: "sed tu et familia tua peribimus. res ad te non pertinet. ab ea te retine."
Iacobus: "nihilo minus pereamus si me retineam. patriam res publica diruet. oportet nos insurgere et bellum incipere."
uxor: "bellum incipere! et quis tecum ad bellum gerendum erit?"
Iacobus: "Deus. Deus nobiscum erit."

nescio utrum id colloquium re uera sic factum sit, sed id Iacobi mores bene ostendit. deinde Iacobus in milites rei publicae prospere impetus fecit et Camilliacum cepit. plures fautores nactus Cauletum cepit. cum Henrico Iacoboliniroccano et aliis ducibus Toarcium cepit. tamen mense Iunio Condiuicnum oppugans a sclopetario uulneratus mortuus est.

Scripsit Ionathas Gnosis


de Friderici Nitschii philosophia sententiae
DE SANCTA MISSA PAPAE PII V IN CIVITATE CONNECTICUTENSI
Iosephus Striculandus quondam episcopus Tylerensis
ROGUE ONE
"Catcher in the Rye" fabula et Nouum Eboracum
De 'Anna Karenina' sententiae
De Socratis apologia Platonica sententiae
De quibusdam Iesu Christi uerbis sententia
Cinegrammata "Viuarium Iurassicum" sequentia
Viuarium Iurassicum
De litteris encyclicis "Veritatis splendor"
Andreas Aurius
Nicolaus Iudenides
Carolus Nicolaides Clausewitz
Arturus Vellesleius
DE IOHANNE AUSTRIACO