Veneris die 24 mensis Maii 2024

Logistorica

PAGINA IONATHAE STANISLAI GNOSIS
in uniuersitate Yalensi philosophiae doctor factus, stirpe Polonica ortus, ciuitatis Connecticutensis incola, linguae Latinae et Graecae fautor, Sancti Thomae Aquinatis discipulus.
https://www.latinusblogus.org/


DE IOHANNE AUSTRIACO

Ioannes cognomine Austriacus Caroli imperatoris V et Barbarae Blombergae cantricis filius in Granata annis 1567-1570 Moriscos uicit. anno 1571 in proelio Naupactensi Christianorum classem ducebat. partem quidem sinistram Marco Antonio Columnae dextram autem Ioanni Andreae Aurio dedit sed mediam ipse tenuit. Halius autem Bassa classis Turcicae dux interfectus est. postea Ioannes ad Germaniam inferiorem missus anno 1578 Gemblaci Batauos uicit. eodem anno morbo mortuus est.

Scripsit Ionathas Gnosis


de Friderici Nitschii philosophia sententiae
DE SANCTA MISSA PAPAE PII V IN CIVITATE CONNECTICUTENSI
Iosephus Striculandus quondam episcopus Tylerensis
ROGUE ONE
"Catcher in the Rye" fabula et Nouum Eboracum
De 'Anna Karenina' sententiae
De Socratis apologia Platonica sententiae
De quibusdam Iesu Christi uerbis sententia
Cinegrammata "Viuarium Iurassicum" sequentia
Viuarium Iurassicum
De litteris encyclicis "Veritatis splendor"
Andreas Aurius
Nicolaus Iudenides
Carolus Nicolaides Clausewitz
Arturus Vellesleius
IACOBUS CATHELINELLUS