Jovis die 28 mensis Septembris 2023

Logistorica

PAGINA IONATHAE STANISLAI GNOSIS
in uniuersitate Yalensi philosophiae doctor factus, stirpe Polonica ortus, ciuitatis Connecticutensis incola, linguae Latinae et Graecae fautor, Sancti Thomae Aquinatis discipulus.
https://www.latinusblogus.org/


Cinegrammata "Viuarium Iurassicum" sequentia

Post "Viuarium Iurassicum" alia duo cinegrammata de eodem themate facta sunt sed ambo haec existimo longe a primi bonitate delapsa esse. quod haud mirum est; nam in cinegrammatum serie saepissime euenit ut primum optimum sit. placet autem mihi cinegramma quartum titulo "Mundus Iurassicus," quod a cinegrammatibus prioribus multis ac magnis modis differt. nam de uiuario prospero et personis nouis omnibus (si recte memini) et specie dinosauri ficta est. propterea quod sic differt talem nouitatem habet ut minus ex cinegrammatibus prioribus dependeat sed potius se ipso stet. scilicet in eo non omnia noua sunt sed ubi cinegramma primum refertur facete refertur exempli gratia is uir qui tunicam uiuarii primi signum habentem gerens dicit uiuarium primum rem ueram fuisse. quae sententia sic expressa ad mentem eius generationis quae millenialis dicitur tota pertinet. sic in "Mundo Iurassico" non solum aeui prioris opus cinematicum refertur sed etiam id quod ad "Mundi Iurassici" ipsius aeuum pertinet adhibetur.

Scripsit Ionathas Gnosis


De 'Anna Karenina' sententiae
De Socratis apologia Platonica sententiae
De quibusdam Iesu Christi uerbis sententia
Viuarium Iurassicum
De litteris encyclicis "Veritatis splendor"
Andreas Aurius
Nicolaus Iudenides
Carolus Nicolaides Clausewitz
Arturus Vellesleius
IACOBUS CATHELINELLUS
DE IOHANNE AUSTRIACO