Jovis die 16 mensis Januarii 2025

Logistorica

PAGINA IONATHAE STANISLAI GNOSIS
in uniuersitate Yalensi philosophiae doctor factus, stirpe Polonica ortus, ciuitatis Connecticutensis incola, linguae Latinae et Graecae fautor, Sancti Thomae Aquinatis discipulus.
https://www.latinusblogus.org/


de Friderici Nitschii philosophia sententiae

Fridericus Nitschius philosophus in "Genealogia rerum moralium" has theses proponit: de bono cogitandi duo modi orti sunt quorum alter aristocraticus uel dominatiuus alter sacerdotalis uel seruilis est; modum quidem aristocraticum Graeci modum autem sacerdotalem Iudaei excogitauerunt; modo quidem aristocratico, qui et tempore et ratiocinatione prior est, ii qui sanitatem uires pulchritudinem diuitias potestatem et cetera habent ea bona et res iis contrarias malas dicunt; modo autem sacerdotali, quem populus uictus contra subiectionem excogitat, ea quae hominum potentiorum sunt sanitas uires pulchritudo diuitiae potestas et cetera maligna dicuntur resque iis contrariae e.g. morbus debilitas deformitas egestas inopia et cetera bonae dicuntur. 
Fridericus autem etiam dicit de bono cogitandi modum Christianum sacerdotalem esse, sed ei ita dicenti duo consideranda oppono. primum de bono cogitandi modo Christiano insunt elementa non solum sacerdotalia sed etiam aristocratica. propterea quod ipse Fridericus elementa sacerdotalia in moribus Christianis uidet eorum indicem hic facere mihi minime necesse est sed contra Fridericum de elementis morum Chrisianorum aristocraticis aliquid dicere in animo habeo. 
ergo incipio a sancto Thoma Aquinate dicenti: "bonum....per tria diuiditur quae sunt bona exteriora bona corporis et bona animae" (summa theologiae IaIIae2.7). nam Thomas quando bona exteriora et bona corporis memorat bona eadem atque morum aristocraticorum fautores dicit. etiam Thomas argumentatur magnificentiam uirtutem esse (summa theologiae IIaIIae134), quod uerum non esset si de bono cogitandi modus Christianus totus sacerdotalis esset; nam ea quibus magnificentia agitur in modo sacerdotali contemnuntur; quomodo igitur morum sacerdotalium fautor magnificentiam uirtutem dicere potest? quomodo is dicere potest esse uirtutem quam uir potens solus habere possit? secundum in doctrina Catholica distinguuntur ea quae omnibus praecepta sunt et consilia euangelica quae non omnes sed solummodo quidam exsequantur. si de bono cogitandi modus Christianus sacerdotalis dici potest hoc existimo ad consilia euangelica sed non ad mores qui plerisque Christianis colendi sunt pertinere. 
haec autem distincta non esse in hac parte philosophiae Friderici haudquaquam miror. nam is ab Martini Lutheri qui esse ordines morum Christianorum duos negauerat fautoribus ortus est. in doctrina autem Catholica qui de bono cogitandi modus ad plerosque pertinet is modus non totus sacerdotalis est sed elementa aristocratica habet.

Scripsit Ionathas Gnosis


Georgius Patton, uir et cinema
pontificum summorum quos maximi habeo ii qui artium renascentium tempore ecclesiam gubernauerunt
de politiae Francicae euersione et linguis
DE SANCTA MISSA PAPAE PII V IN CIVITATE CONNECTICUTENSI
Iosephus Striculandus quondam episcopus Tylerensis
ROGUE ONE
"Catcher in the Rye" fabula et Nouum Eboracum
De 'Anna Karenina' sententiae
De Socratis apologia Platonica sententiae
De quibusdam Iesu Christi uerbis sententia
Cinegrammata "Viuarium Iurassicum" sequentia
Viuarium Iurassicum
De litteris encyclicis "Veritatis splendor"
Andreas Aurius
Nicolaus Iudenides
Carolus Nicolaides Clausewitz
Arturus Vellesleius
IACOBUS CATHELINELLUS
DE IOHANNE AUSTRIACO