Veneris die 19 mensis Julii 2024

Logistorica

PAGINA IONATHAE STANISLAI GNOSIS
in uniuersitate Yalensi philosophiae doctor factus, stirpe Polonica ortus, ciuitatis Connecticutensis incola, linguae Latinae et Graecae fautor, Sancti Thomae Aquinatis discipulus.
https://www.latinusblogus.org/


Andreas Aurius

Andreas Aurius (Doria) gente quae cum tribus aliis Genuae de principatu contendebat ortus in militiis pontificali et Neapolitana militauit. etiam erat tempus quo nulli homini seruiebat sed classi propriae imperans piratas in Africa septentrionali incolentes uincebat ita ut et ex eorum ducibus nonnullos in custodiam caperet et magnas diuitias sibi adipisceretur. deinde a Francisco rege Francorum I conductus Andreas contra Caroli imperatoris V copias Massiliae prospere pugnauit et Genuates suos Francisci imperium acceptare coegit. postea autem cum Francisco iurgio orto militiae Caroli imperatoris V se adiunxit. etiam Genuae imperium adeptus politiam nouam et aristocraticam quae in saeculi duodeuicesimi decennium ultimum mansura erat condidit. omni Caroli militiae marinae imperans Turcis Hungariae minantibus Coronen Patrasque cepit. et Carolo in Tunetum impetum faciente Andreas classem duxit. multis honoribus a Carolo donatus de militia decessit. anno 1560 decennium decimum agens obiit. Andreae heres erat Ioannes Andreas Aurius qui in proelio Naupactensi pugnauit.

Scripsit Ionathas Gnosis


pontificum summorum quos maximi habeo ii qui artium renascentium tempore ecclesiam gubernauerunt
de politiae Francicae euersione et linguis
de Friderici Nitschii philosophia sententiae
DE SANCTA MISSA PAPAE PII V IN CIVITATE CONNECTICUTENSI
Iosephus Striculandus quondam episcopus Tylerensis
ROGUE ONE
"Catcher in the Rye" fabula et Nouum Eboracum
De 'Anna Karenina' sententiae
De Socratis apologia Platonica sententiae
De quibusdam Iesu Christi uerbis sententia
Cinegrammata "Viuarium Iurassicum" sequentia
Viuarium Iurassicum
De litteris encyclicis "Veritatis splendor"
Nicolaus Iudenides
Carolus Nicolaides Clausewitz
Arturus Vellesleius
IACOBUS CATHELINELLUS
DE IOHANNE AUSTRIACO