PAGINA IONATHAE STANISLAI GNOSIS
in uniuersitate Yalensi philosophiae doctor factus, stirpe Polonica ortus, ciuitatis Connecticutensis incola, linguae Latinae et Graecae fautor, Sancti Thomae Aquinatis discipulus.
https://www.latinusblogus.org/
Georgius Patton, uir et cinema"Catcher in the Rye" fabula et Nouum Eboracum
ego et amicus qui in lyceo mihi condiscipulus erat hac aestate hoc consilium cepimus ut illam fabulam quae "Catcher in the Rye" Anglice dicitur quam in lyceo multi Americani legunt sed nos non legeramus tandem legeremus ac de ea lecta per interrete colloqueremur. ego et amicus deinde colloquentes sententias proponebamus atque inter alia nos qui Noui Eboraci pueritiam adulescentiamque egeramus consensimus fabulam quamquam argumenti locus Nouum Eboracum esset tamen ad Nouum Eboracum minime pertinere. nam fabulae argumentum si deuersoriorum et popinarum nomina mutentur in qualibet urbe agi potest. uel, ut aliter dicam, argumento locus in quantum Nouum Eboracum est in tantum accidentalis potius quam essentialis est. fabulae inerat nihil animi Noueboracensis. hoc unum solum ego putabam esse aliquid Noueboracitatis quod persona primaria nomine Holdenus olim inter museum ubi Indiani sunt et museum ubi imagines sunt distinguit, cui similiter ego puer inter museum ubi dinosauri sunt et museum ubi imagines sunt distinguebam si de museis cogitandi uel colloquendi occasio contigerat, neque in mundo puerili meo sicut Holdeni praeter Museum Historiae Naturalis et Museum Metropolitanum Artis erant alia musea.
Scripsit Ionathas Gnosis