Jovis die 28 mensis Septembris 2023

Logistorica

PAGINA IONATHAE STANISLAI GNOSIS
in uniuersitate Yalensi philosophiae doctor factus, stirpe Polonica ortus, ciuitatis Connecticutensis incola, linguae Latinae et Graecae fautor, Sancti Thomae Aquinatis discipulus.
https://www.latinusblogus.org/


Nicolaus Iudenides

Nicolaus Iudenides (Yudenich) Moscouiae natus anno 1881 exercitui Russiano se adiunxit. in Russorum et Iaponum bello famam bonam propter fortitudinem et prudentiam adeptus est. in bello totius orbis priore in proelio Saricamisensi in quo Turci Russorum hostes cladem grauem acceperunt praeclare se egit. post id ad ducendas omnes copias Russianas in Caucaso promotus est. inter alia loca Trapezuntem coloniam antiquam Sinopicam et quondam imperii caput cepit. anno 1917 autem in Finniam recessit. inde in Estoniam migrauit. ibi castra partis anticommunisticae uel "albae" condidit. inde exercitum circiter duodecim milia uirorum habentem ad Petropolim duxit sed in suburbiis a Leone Trotio ita uictus est ut Petropolim capere non posset. inde in Franciam fugit et Nicaeae obiit.

Scripsit Ionathas Gnosis


De 'Anna Karenina' sententiae
De Socratis apologia Platonica sententiae
De quibusdam Iesu Christi uerbis sententia
Cinegrammata "Viuarium Iurassicum" sequentia
Viuarium Iurassicum
De litteris encyclicis "Veritatis splendor"
Andreas Aurius
Carolus Nicolaides Clausewitz
Arturus Vellesleius
IACOBUS CATHELINELLUS
DE IOHANNE AUSTRIACO