Jovis die 28 mensis Septembris 2023

Logistorica

PAGINA IONATHAE STANISLAI GNOSIS
in uniuersitate Yalensi philosophiae doctor factus, stirpe Polonica ortus, ciuitatis Connecticutensis incola, linguae Latinae et Graecae fautor, Sancti Thomae Aquinatis discipulus.
https://www.latinusblogus.org/


Viuarium Iurassicum

praeter "Veritatis splendorem," hic annus Domini 2023us "Viuarii Iurassici" quoque cinegrammatis commemorationem anniuersariam tricesimam fert. quando "Viuarium Iurassicum" in theatris exhiberi coepit, annum uitae decimum agebam. si recte memini, "Viuarium Iurassicum" illa aestate 1993a in theatris decies spectaui. nam mihi puero id cinegramma omnium rerum optimum erat. etiamnunc id magni facio. nam id oculos rebus fictis speciem ueram habentibus aures idoneis pulchrisque carminibus animum argumento numquam deficienti excitat ac nos monet ut de rebus technologicis quas excogitamus hanc sententiam memoria teneamus: quod possumus non ideo decet.

Scripsit Ionathas Gnosis


De 'Anna Karenina' sententiae
De Socratis apologia Platonica sententiae
De quibusdam Iesu Christi uerbis sententia
Cinegrammata "Viuarium Iurassicum" sequentia
De litteris encyclicis "Veritatis splendor"
Andreas Aurius
Nicolaus Iudenides
Carolus Nicolaides Clausewitz
Arturus Vellesleius
IACOBUS CATHELINELLUS
DE IOHANNE AUSTRIACO