PAGINA IONATHAE STANISLAI GNOSIS
in uniuersitate Yalensi philosophiae doctor factus, stirpe Polonica ortus, ciuitatis Connecticutensis incola, linguae Latinae et Graecae fautor, Sancti Thomae Aquinatis discipulus.
https://www.latinusblogus.org/
Georgius Patton, uir et cinemaDe 'Anna Karenina' sententiae
nuper "Annae Kareninae" lectionem peregi. eius fabulae quaedam partes mihi animum praecipue tenebant. primum ei fabulae insunt de paruulorum institutione colloquia praesertim utrum litteras antiquas an scientias modernas antehaberi oporteat. secundum inest etiam de caelibatu et conubio colloquium praesertim quomodo in utroque uir se habeat. tertium propter ea colloquia et tractationem multarum aliarum rerum quae ad mores uel cultum diuinum uel politiam uel etiam lusum pertinent fabula ipsa quasi encyclopaedia aetatis suae est uel, ut amicus quocum de ea colloquebar olim dixit, capsula temporalis. tamen me quippe qui amorem Eroticum minimi habeo Anna et Vronius irrationaliter se gerentes uexabant. existimo autem quod in fine fabula demonstrat quod homines qui ut Anna et Vronius sic se gerunt se delent.
Scripsit Ionathas Gnosis