Jovis die 28 mensis Septembris 2023

Logistorica

PAGINA IONATHAE STANISLAI GNOSIS
in uniuersitate Yalensi philosophiae doctor factus, stirpe Polonica ortus, ciuitatis Connecticutensis incola, linguae Latinae et Graecae fautor, Sancti Thomae Aquinatis discipulus.
https://www.latinusblogus.org/


De Socratis apologia Platonica sententiae

Hebdomade priori discipulos de Socratis apologia Platonica docebam praesertim ubi Socrates has theses prouehit quod hominem oportet hoc antehabere ut anima bene se habeat (29d-e) et quod si ii qui ipsum accusant ipsum interfecerint sibi quam ipsi plus nocebunt (30c-d); nam Socrati corpus sed sibi animam noxa afficient. sed ubi nuper tales sententiae legi possunt? in Harrii Figuli libris ubi et Horatius Slughornus Thomae Riddulo dicit noxam animae hominis homicidium agentis inferri et Hermione Ronaldo dicit "ecce, si nunc gladio assumpto te perforem, Ronalde, animae tuae nihil noceam." in eadem apologia (41e) Socrates etiam de iis qui "existimant se aliquid esse dum nihil sunt" disserit quibus uerbis sanctus Paulus apostolus in epistola ad Galatas missa (6.3) utitur. Plato passim est!

Scripsit Ionathas Gnosis


De 'Anna Karenina' sententiae
De quibusdam Iesu Christi uerbis sententia
Cinegrammata "Viuarium Iurassicum" sequentia
Viuarium Iurassicum
De litteris encyclicis "Veritatis splendor"
Andreas Aurius
Nicolaus Iudenides
Carolus Nicolaides Clausewitz
Arturus Vellesleius
IACOBUS CATHELINELLUS
DE IOHANNE AUSTRIACO