Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

Logistorica

PAGINA IONATHAE STANISLAI GNOSIS
in uniuersitate Yalensi philosophiae doctor factus, stirpe Polonica ortus, ciuitatis Connecticutensis incola, linguae Latinae et Graecae fautor, Sancti Thomae Aquinatis discipulus.
https://www.latinusblogus.org/


Carolus Nicolaides Clausewitz

Carolus Nicolaides (Clausewitz), qui ex pueritia in exercitu Borussico erat, proelio Auartostadiensi aderat. postea participauit opus quo Borussiae militia et politia mutarentur quo efficaciores essent. Carolus etiam praeceptor erat et in schola militari et priuatim Friderici Gulielmi regis IV futuri. cum anno 1812 Fridericus Gulielmus rex III se Napoleonis Bonapartis socium contra Russiam fecisset Carolus quippe qui totus omnibus rebus Francicis aduersabatur improbandi causa se exercitu Borussico abdicauit Russianoque adiunxit. post Francos in Russia uictos et Borussos Russiae socios factos Carolus exercitui Borussico iterum se adiunxit. is qui in Russia ruricolas exercitui Francico recedenti molestiam exhibentes mirans uiderat munus parandi populi Borussici ad resistendum Francis accepit. etiam in multis contra Francos proeliis quorum ultimum Vavriae erat pugnauit. in officiariorum generalium ordinem promotus est. post bella Napoleonica opus "De bello" scripsit sed sicut Vergilius mortuus est antequam perficeret. in hoc opere, ex quo fortasse eius gloriae pars maxima orta est, minus quomodo bellum geri oporteret disserere uolebat quam belli naturam considerare. hae sunt aliquae Caroli sententiae: "bellum nil aliud est quam monomachia grandis" "bellum igitur est uis actus quo hostes uoluntatem nostram facere cogamus" "bellum non tantummodo actus politicus est sed etiam instrumentum politicum uerum, excangii politici extensio, eiusdem per alios modos exsecutio."

Scripsit Ionathas Gnosis


de Friderici Nitschii philosophia sententiae
DE SANCTA MISSA PAPAE PII V IN CIVITATE CONNECTICUTENSI
Iosephus Striculandus quondam episcopus Tylerensis
ROGUE ONE
"Catcher in the Rye" fabula et Nouum Eboracum
De 'Anna Karenina' sententiae
De Socratis apologia Platonica sententiae
De quibusdam Iesu Christi uerbis sententia
Cinegrammata "Viuarium Iurassicum" sequentia
Viuarium Iurassicum
De litteris encyclicis "Veritatis splendor"
Andreas Aurius
Nicolaus Iudenides
Arturus Vellesleius
IACOBUS CATHELINELLUS
DE IOHANNE AUSTRIACO