PAGINA IONATHAE STANISLAI GNOSIS
in uniuersitate Yalensi philosophiae doctor factus, stirpe Polonica ortus, ciuitatis Connecticutensis incola, linguae Latinae et Graecae fautor, Sancti Thomae Aquinatis discipulus.
https://www.latinusblogus.org/
De quibusdam Iesu Christi uerbis sententia
hoc die quo scribo in sancta Missa, quam ex sancti Pii papae V missali audiui, sicut soleo, haec pars euangelii Matthaei lecta est: "'nemo potest duobus dominis seruire; aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet. non potestis Deo seruire et mammonae. ideo dico uobis, ne sollicitis sitis animae uestrae quid manducetis neque corpori uestro quid induamini. nonne anima plus est quam esca et corpus quam uestimentum? respicite uolatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater uester caelestis pascit illa. nonne uos magis pluris estis illis? quis autem uestrum cogitans potest adiicere ad aetatem suam cubitum unum? et de uestimento quid solliciti estis? considerate lilia agri quomodo crescunt; non laborant neque nent. dico autem uobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. si autem fenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic uestit quanto magis uos, modicae fidei? nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus? aut quid bibemus? aut quo operiemur? haec enim omnia gentes inquirunt; scit enim Pater uester caelestis quia his omnibus indigetis. quaerite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur uobis'" (6.24-33). nec sacerdos nec theologus sum sed de illis uerbis hanc sententiam meam proponam: Iesus nos de rebus materialibus sollicitos esse non uult, sed puto Eum praesertim de quodam genere sollicitudinis dicere uelle. nam, ut mihi uidetur, interdum circum nos res se ita habent ut existimemus quod si iustitiam fecerimus aliquid materiale amittemus et ad adipiscendum aliquid materiale necesse erit iniuste agere. ut aliter dicam, interdum iniustitia uidetur sola ad id quo indigemus uia esse dum iustitia uidetur eius impendio stare. de hominibus tale problema tractantibus Iesus dicere mihi uidetur, "de rebus materialibus nolite adeo solliciti esse ut ad adipiscendas eas iniustitiam faciatis; elige iustitiam prae lucro."
Scripsit Ionathas Gnosis