Mercurii die 14 mensis Augusti 2024

NUNTII

DE PALAESTINA

Probatio Palaestinensis

Cum bellum in Lacinia Gazetica adhuc cruentissime pugnetur civiumque permulti -id est decena milia- continuo vitam amittant, Europaeae Societatis civitates tres consiliorum suorum signum manifestum hodie dant. Petrus Sánchez, Simon Harris et Jonas Gahr Støre consules Hibericus, Hiberniensis Norvegicusque civitatem Palaestinensem, sicut Societatis Nationum maxima pars necnon civitatum Europaearum pars tertia, publice confitentur, quod ad bellum retinendum civitatemque Palaestinensem constituendam fortasse aliquid adferet.

Scripsit Andreas Novocomensis - 28/05/2024 21h31


MAXIMA CONTENTIO IN MEDIO ORIENTI
INCENDIUM AMERICANUM
DE IOSEPHO BIDEN
PETITIO IN DONALDUM
EXITUS FRANCOGALLICUS
SCHISMATIS REUS
IULIANUS ASSANGE LIBER EST
IOSEPH BIDEN ET DONALDUS TRUMP INTER SE VULGO DISPUTABUNT
NUNTIUS RUSSICUS
QUATTUOR OBSIDES ISRAELIANI LIBERI SUNT