Martis die 16 mensis Julii 2024

NUNTII

SCHISMATIS REUS

De Carolo Maria Viganò

Cum in Franciscum pontificem summum Conciliumque Vaticanum II odium atque coniuratione suspiciones diutius divulgavisset, iam mensis Iunii fine Carolus Maria Viganò, Ecclesiae Catholicae archiepiscopus necnon nuntius apostolicus in Civitatibus Coniunctis Americae, publice schismatis accusatus est. Excusationis insuper rogationibus per Ecclesiam prolatis omnino exsputis, ille Viganò per Dicasterium pro doctrina fidei hodie ex Ecclesia exterminatur, unde sacerdos nondum dici poterit, cum sacerdotio quoque interdicatur.

Scripsit Andreas Novocomensis - 05/07/2024 19h27


PETITIO IN DONALDUM
EXITUS FRANCOGALLICUS
IULIANUS ASSANGE LIBER EST
IOSEPH BIDEN ET DONALDUS TRUMP INTER SE VULGO DISPUTABUNT
NUNTIUS RUSSICUS
QUATTUOR OBSIDES ISRAELIANI LIBERI SUNT
DONALDUS CONVICTUS
DE PALAESTINA
PRAESES PERSARUM RAISI PERIIT
IUBILAEUM ANNI MMXXV IAM SOLLEMNITER INDICTUM EST