Saturni die 24 mensis Februarii 2024

RELIGIO

DE PRAESEPIS ORIGINE

Primum a Sancto Francisco apparatum est

Abhinc annos DCCC primum praesepe a Sancto Francisco paratum est. Ut traditur, anno MMXX cum Sanctus visitavisset Bethlehem, consilium cepit  Iesu Christi  Diem Natalem commemorare scaenis Nativitatis.  Illo tempore  ille  morabatur in  oppidulo Grecio, in provincia Reatina  nunc sito: haec sedes ei visa est similis oppido Palaestinae, ita ut a Pontifice Honorio petierit licentiam  exeundi a coenobio ut sacrum spectaculum pararet. Nam  carmina sacra Medii Aevi in ecclesia tantum exprimebantur; Franciscus  autem anno MCCXXIII  in aperto loco apud  silvam non longe a pago, in antro  praesepe cum bove et asino posuit.  

Iam primis saeclis p.C.n. artifices effinxerunt in catacumbis imagines Virginis Mariae cum Filio, sed illud Graecii primum praesepe cum viventibus exstitit: deerant tamen Virgo cum Puero, Sanctus Ioseph. Supra praesepe Missa celebrata est.  Fideles supervenerunt inter quos  quidam miles affirmavit aliquid portenti:  se vidisse Sanctum puerulum complexum esse.

Hoc narratur a Bonaventura (Legenda Maior X,7).

1 Contigit autem anno tertio ante obitum suum, ut memoriam nativitatis pueri Iesu ad devotionem excitandam apud castrum Graecii disponeret agere, cum quanto maiore solemnitate valeret. 2 Ne vero hoc novitati posset adscribi, a Summo Pontifice petita et obtenta licentia, fecit praeparari praesepium, apportari foenum, bovem et asinum ad locum adduci. 3 Advocantur fratres, adveniunt populi, personat silva voces, et venerabilis illa nox luminibus copiosis et claris laudibusque sonoris et consonis et splendens efficitur et solemnis. 4 Stabat vir Dei coram praesepio pietate repletus, respersus lacrimis et gaudio superfusus. 5 Celebrantur missarum solemnia super praesepe, levita Christi Francisco sacrum Evangelium decantante. 6 Praedicat deinde populo circumstanti de nativitate pauperis Regis, quem, cum nominare vellet, puerum de Bethlehem prae amoris teneritudine nuncupabat. 7 Miles autem quidam virtuosus et verax, qui, propter Christi amorem saeculari relicta militia, viro Dei magna fuit familiaritate coniunctus, dominus Ioannes de Graecio, se vidisse asseruit puerulum quemdam valde formosum in illo praesepio dormientem, quem beatus pater Franciscus, ambobus complexans brachiis, excitare videbatur a somno.

Postea mos praesepis effingendi etiam fictis imaginibus  vulgatus est in regionibus Umbria, Tuscia, Aemilia, Campania, ubi divites  in domibus id coeperunt apparare. Primum praesepe cum omnibus personis structum est anno MCCLXXXIII ab  Arnolpho de Florentia, excellenti sculptore, qui octo  statuas ex ligno finxit. Nunc opus Romae  in ecclesia Sanctae Mariae Maioris servatur. Inter varios apparatus  praesepe Neapolitum praecipuum ostenditur; nam  XVII et XVIII saeculo artifices personas in opera cotidiana occupatas inseruerunt adeo ut Neapoli praeclara sit  via Sancti Gregorii Armeniae, ubi opifices  ex tabernis sigilla  visitatoribus praebent. Hodie ubicumque Christiani  sunt praesepibus varie effectis  Natalis  celebratur.  

Scripsit Lydia Ariminensis- 11/12/2023 09h15


DE SYNODO QUAE DE SYNODALITATE AGIT
“VERITATIS SPLENDOR”, QUID DE RE MORALI POST ANNOS XXX?
SANCTUS VALENTINUS
SANCTA LUCIA
PREX CONSECRATIONIS MARIAE