Solis die 8 mensis Septembris 2024

NUNTII

DONALDUS CONVICTUS

Nuntius Boreoamericanus

Donaldus Trump, qui praedecessor proximus fuit praesidis hodierni Civitatum Americae Foederatarum Iosephi Biden et iterum ad praesidatum accedere cupit, quattuor et triginta criminibus ante tribunal Novoëboracense convictus est, quorum caput hoc est, illum haud multo ante comitia praesidalia anni bismillesimi sexti decimi, ex quibus victor evasit, sat magnam pecuniam actrici pornographicae Procellosae ('Stormy') Daniels illegitime solvisse ne haec commercium venereum palam faceret quod idem Donaldus cum ea ante decennium habuisset. Die undecimo mensis Iulii poena Donaldo Trump per sententiam iudicialem imponetur.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 03/06/2024 21h07


DE ITINERE PAPAE IN INDONESIAM
NUNTIUS FRANCOGALLICUS
SUNTNE IMMINENTES INDUTIAE IN LITORE GAZAE?
MAXIMA CONTENTIO IN MEDIO ORIENTI
INCENDIUM AMERICANUM
DE IOSEPHO BIDEN
PETITIO IN DONALDUM
EXITUS FRANCOGALLICUS
SCHISMATIS REUS
IULIANUS ASSANGE LIBER EST