Martis die 16 mensis Julii 2024

NUNTII

EXITUS FRANCOGALLICUS

De comitiis Gallicis

Cum primum Marinae Le Penn Iordanique Bardella pars conservativa in comitiis habendis omnino victura videbatur, ita ut Francogalliam quasi in potestate sua haberet, superiore Solis die Francogalliae cives ad suffragium ferendum convocati sunt atque exitus, quamvis haud omnino, partim spes evertit propeque fusit. Illa enim Popularium progressivorum sociatorum pars cum Emmanuel Macronis factione se coniunxit ideoque, comitiis habitis victisque, sellarum CLXXXII adepta est sociusque eius CLXVIII obtinere potuit; Marinae autem Le Pen 'Grex Nationalis', etsi primum fauste inceperit primaque vero factio 'sola' videatur, senatorum CXLIII struere potest.

Scripsit Andreas Novocomensis - 11/07/2024 19h27


PETITIO IN DONALDUM
SCHISMATIS REUS
IULIANUS ASSANGE LIBER EST
IOSEPH BIDEN ET DONALDUS TRUMP INTER SE VULGO DISPUTABUNT
NUNTIUS RUSSICUS
QUATTUOR OBSIDES ISRAELIANI LIBERI SUNT
DONALDUS CONVICTUS
DE PALAESTINA
PRAESES PERSARUM RAISI PERIIT
IUBILAEUM ANNI MMXXV IAM SOLLEMNITER INDICTUM EST