Jovis die 16 mensis Januarii 2025

NUNTII

QUATTUOR OBSIDES ISRAELIANI LIBERI SUNT

 

Sed in rebus tot Palaestini perierunt

Ante triduum Vires Defensionis Israelis  in medio territorio Gazae ex custodia quattuor obsides vivos liberaverunt. In rebus CCX Palaestini occisi sunt, etiamque tres obsides, ut grex Hamas nuntiavit, praeter CCCC sauciatos. Numerus victimarum differt ex nuntiorum auctore. Cum televisio Boreoamericana (CNN) dixit CVII perisse, tum relatores valetudinarii Palaestini  XCIV mortuos confessi sunt. Dum res conficitur dux instituti contra terrorismum Arnon Zamora mortifere vulneratus est.

Valetudo obsidum satis integra exstitit, sed in nosocomium translati sunt ut a medicis inspicerentur. Inter liberatos emersit Noa Argamani, quae apparuit  Nonis Octobribus prioris anni in tenia territorum clamantem, dum  rapitur  “Ne me necaveritis!” Imago signum impetus factionis Islamicae facta est. Mater tumore maligno graviter aegra omnibus viribus filiam  suam liberam esse invocavit ut posset eam complecti. Puella telephonice communicavit cum Ministri Primarii Beniamino Netanyhau aiens :” A quodam tempore, Hebraice non loquor”.

Scripsit Lydia Ariminensis - 10/06/2024 09h12


EXPULSIO HOMINUM MAXIMA AMERICAE IMMINET. AN NON?
DAMNATIO CAPITIS IRANICA
MEGACYMA OCEANI INDICI XX ANNIS POSTEA RECOLITUR
PETITIO MAGDEBURGENSIS
IGOR KIRILLOV DIRUPTIONE NECATUS EST
DE REBUS SYRIACIS
NUNTIUS AUSTROCOREANUS
DE INDUTIIS LIBANI
VERBA INFESTA
ERDOGAN ADVERSUS ISRAEL