UNA VITA (ONE LIFE)
Tot pueri a viro diu incognito servati sunt
MMXXIII REGNUM UNITUM
Regimen spectaculi: Iacomus Hawes
Histriones maximi momenti: Anthonius Hopkins: Nicolaus Winton senex; Iohannes Flynn: Nicolaus Winton iuvenis; Helena Bonham Carter: Babi Winton; Lena Olin: Greta Winton; Romola Garai: Dora Warriner; Ionathas Pryce: Martinus Blake.
Opus filmicum ex re vera constat sumpta a libro de vita beneficentissimi et audacissimi viri. Actio incipit anno MCMXXXVIII, paulo antequam Secundum Bellum Mundanum exardescat. Nicolaus Winton , Britannicus, nummis mercandis curatur, providens Germaniam Hitlerianam mox Europam invasuram esse, existimavit morandi tempus non superesse, sed necesse operam dare ut consilium pararetur “Translatio puerorum” postea appellatum. Cum Pragam advenisset, ope invocata a Martino Blake, qui auxilium ei petierat pro grege Britannico profugorum Cecoslovachiae, adiuvantibus etiam Dora Warriner et matre a Londinio, fecit ut octo tramina proficiscerentur vectis centenis pueris, plerumque Hebraeis. Demum Londinium ducti a familiis hospitio accipiebantur. Nonum tramen retentum est a militibus Germanis, quod eodem die, Kalendis Septembribus anno MCMXXXIX, exercitus Hitlerianus Poloniam invasit et pueri exitium plerumque obierunt. Audax vir DCLXIX pueros conservavit, sed totum inceptum decem milia salvos eduxit. Transactis quadraginta annis a belli exitu in televisifica exhibitione “Haec est vita”, cui Nicolaus intererat, spectatores e sella surrexerunt qui honorem tribuerent illi qui forti animo et magna constantia opem dederat ut ipsi pueri incolumes a belli atrocitate evaderent.
Histrio princeps senex (Antonius Hopkins) peritia, ut solet, excellit, tamen quod praecipuum est, pellicula ostendit scaenas miserabiles castrorum profugorum, velut, e.g., parentes a filiis seiunctos, puellam duodecim annorum cum infante nuper nato; pueros cibum petentes, itinera periculose tramine facta. Tot fuerunt tamen homines et feminae qui, deposita beneficiorum memoria, a nazistis vexatos servaverunt.
Scripsit Lydia Ariminensis
MARGARITAE THEOREMA
BALAENA: DE SPECTACULO CINEMATOGRAPHICO RECENTISSIMO
DANS (Dante)
PATRIAE DESIDERIUM (Nostalgia)
ALBUS, ALBUS DIES (A white, white day)