DE PASCHA CELEBRANDA
De discrepantia diei inter Catholicos et Orthodoxos
A.d.III Nonas Maias Christiani Orthodoxi et Catholici ritui orientali obsequentes, Pascham celebraverunt, paulo magis uno mense post Catholicos. Iter ut unum diem Paschalem constituant omnes qui Christi doctrinam profitentur, difficilius videtur, tempore quo bellum Ucrainum colloquiis oecumenicis obstet. Tamen spes non deest, praesertim cum posterus annus millesimus septingentesimus sit a concilio Nicaeensi, et in sollemnitate haec res tractetur quae maxime Summo Pontifici Francisco cordi est, eo magis quod Pascha ob singularem nexum dierum ab omnibus Christhianis celebrabitur a.d.XII Kalendas Maias. Idem sentit Patriarcha Oecumenicus Constantinopolitanus Bartholomaeus I, qui valde exoptat ut laeta concursio opportunitatem posthac ad Pascham celebrandam uno die praebeat. In ipso Concilio Niceae statutum est ut etiam Christianis qui una cum Iudaeis celebrarent, dies fidelium occidentalium sequendus esset. Sed postea novum discidium factum est: occidentales elegerunt diem dominicam post lunam plenam vernam, orientales post Pascham Iudaicam. Ulterior dissimilitudo exorta est renovato calendario Iuliano a Papa Gregorio XIII, cum commutatio ab Orthodoxis non accepta esset.
Scripsit Lydia Ariminensis- 09/05/2024 07h53
DE PRAESEPIS ORIGINE
DE SYNODO QUAE DE SYNODALITATE AGIT
“VERITATIS SPLENDOR”, QUID DE RE MORALI POST ANNOS XXX?
SANCTUS VALENTINUS
SANCTA LUCIA