Martis die 16 mensis Julii 2024

RELIGIO

DE SYNODO QUAE DE SYNODALITATE AGIT

Mense hoc Octobri, qui nuperrime ad finem pervenit, sextus decimus coetus generalis ordinarius synodi episcoporum quae inscribitur “Pro Ecclesia synodali: communio, participatio et missio” in Ecclesia Catholica quattuor prope per septimanas habitus est. Praestitutum erat ut huiusmodi coetus mense anni bismillesimi vicesimi alterius Octobri fieret, sed, cum ampliatus scopus synodi esset, huius congregatio in annum insequentem dilata est. Abhinc autem annum, eodem mense quo iuxta primigenium consilium coetus generalis incohandus erat, Franciscus papa nuntiavit synodum usque ad Octobrem anni bismillesimi vicesimi quarti protractum iri. Processus vero synodalis ab eodem papa anno saeculi vicesimo uno inauguratus erat et mox in paroeciis separatim actus, deinde in dioecesibus, dein in civitatibus et in magnis orbis partibus.

Synodi huius imagines per hodierna instrumenta vulgatae sunt e quibus patet in magna aula Vaticana e Pauli VI nomine nominata (quae olim Aula Nervi appellabatur) triginta quinque ferme mensas rotundas patribus synodalibus, qui dicuntur, appositas esse ut veri participum circuli secundum linguas digesti in quadam spatiali aequalitate fierent.

Inductae erant modernae synodi episcoporum in Ecclesiam Catholicam anno millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Concilio Oecumenico Vaticano secundo ad exitum vergente, per Litteras Apostolicas Motu Proprio a Paulo sexto papa Datas quae verbis “Apostolica sollicitudo” incipiunt “ut etiam post Concilium peractum ad christianum populum affluere pergeret larga illa beneficiorum copia, quae Concilii tempore ex arta Nostra cum Episcopis coniunctione feliciter percepta est”. Nuperius, sicut plus semel antea, Ordo Synodi Episcoporum novis temporibus haud multum post Benedicti sexti decimi pontificatum incohatum aptatus auctusque erat. Franciscus autem magis quam quisquam decessorum suorum ad doctrinam Catholicam non solum bene tuendam sed etiam communicandam Synodi Episcoporum apparatum dispositionemque immutavit.

Quid synodalitas sit fortasse est hic dicendum, quam cum theologo Dario Vitali censeo ita a me definiri posse ut Ecclesiae modus habeatur quo, iuxta Concilii Vaticani II ecclesiologiam, magis pro Dei populo Ecclesia quam pro structura hierarchica ducitur. Communio et participatio sequuntur, immo idem sunt; missio potius sequitur sponteque illinc effluit, evangelizatio scilicet, Evangelii nempe praeconium in omnibus societatis humanae provinciis caritatis testimonio fultum, cui rei magnopere laici contribuunt. Ceterum synodus haec synodalitatis exemplum praebuit inter participes suos plures mulieres numerando necnon multos laicos laicasque suffragii ius habentes et non habentes. Feminae hoc iure fruentes –quod acceperim– in synodo quinquaginta quattuor fuerunt e trecentis sexaginta quinque omnino membris suffragantibus.

Cum autem de synodalitate haec synodus sit, videtur ipsa quodammodo reflexive se gerere, tamquam se ipsa reflectat deque semetipsa disceptet. Qui eventus facile divinari poterat, nam a capitibus doctrinae Christianae maximi momenti quae in antiquissimis conciliis oecumenicis tractata sunt ad res minus dogmaticas ventum est, quae tamen magni sunt ponderis in nostri temporis Ecclesia, de methodo –inter alias– in deliberando adhibenda, ut Ecclesia fiat ecclesia auscultans et obviam omnibus exiens, in qua una ambuletur (haec enim est synodi significatio), in qua nullus Christifidelium grex se meliorem ecclesiam in Ecclesia putet, in qua temporum signa perscrutentur.

In mundo suspicionum pleno, qui lymphatis theoriis anticonspiratoriis abundat per quas addictis videntur inimici fraudulenter ac vafre orbi terrarum toti philosophias aut potestates suas ad generalem perniciem imponere velle, quidquid titulorum –ut ita dicamus– velut in lagoenarum pittaciis hominibus agglutinetur (ADVLTER, CINAEDVS, POLYGAMVS, PROFVGVS, AFER, IESVITA [sic secundum Patris Timothei Radcliffe orationem!]) –quod translate accipiendum est– Christo patienti in eis servire oportet nec de eisdem iudicia ferre, quasi ei qui ob homosexualitatem suam, exempli gratia, aut ob divortium ac novas nuptias factas angantur minus misericordia sint digni; ne forte, iudicare et excludere assueti, etiam pauperes tamquam sint desides adiutorio nostro indignos arbitremur et migratores tamquam sint invasores. Christus vero in medio nostri esse debet, cui est in male habentibus serviendum; Spiritus Sancti caritate ac lumine ergo nitamur necesse est, qua de causa clamamus (talibus enim verbis conventus synodus suos est orsa): Adsumus, Sancte Spiritus! De possibilitate diaconissas aut in presbyteratum viros uxoratos ordinandi et homosexualium paria benedicendi sermo in synodo est pluries factus, sed nondum fuit his de rebus decernendum cum non de eis in hac synodo agatur. Certe cleri praepotentia vel etiam arrogantia laicorumque contemptus sive clericalismus –ut vocatur– compescendus est ut Ecclesiae synodalitas florescat. A pontifice Romano et ab aliis Ecclesiae coryphaeis suasum autem est ut silentium quoddam inter synodi sessiones ad meditationem et discretionem fovendam servaretur diurnarios quoque arcendo nimis curiosos.

In universali seu fidelium precatione multis in templis Catholicis inter eucharisticas celebrationes impendentis synodi occasione his Kalendis Octobribus recitata pro theologis oratum est, ut sapientiae ac revelationis donum eorum operibus synodalibus contributionem comitaretur. Omnes vero Christifideles fidei instinctu moti aliquid contribuere possunt, sed utinam ad synodalitatem provehendam sapientes utriusque sexus theologi e diversis orbis terris, et Europaeis et Asiaticis et Africanis et Americanis et Oceaniensibus, necnon e variis vitae statibus ac condicionibus oriantur!

Synodus numquam omnino cessabit, post annum vero coetus generalis restituetur.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus- 02/11/2023 22h27


DE PASCHA CELEBRANDA
DE PRAESEPIS ORIGINE
“VERITATIS SPLENDOR”, QUID DE RE MORALI POST ANNOS XXX?
SANCTUS VALENTINUS
SANCTA LUCIA