Martis die 16 mensis Julii 2024

NUNTII

IOSEPH BIDEN ET DONALDUS TRUMP

INTER SE VULGO DISPUTABUNT

 

Idibus Maiis praeses Civitatum Americae Foederatarum Iosephus Biden candidatum adversarium Donaldum Trump, qui praecessor proximus et aemulus eius in praesidatu petendo abhinc annos quattuor item fuit, ad duas disputationes per televisionem vulgandas lacessivit. Atlantae una propediem fiet, die nempe vicesimo septimo huius mensis (Iunii scilicet), altera decimo die Septembris (adhuc nescitur ubi), cum comitia Nonis Novembribus sint conficienda. Statutum vero est ut disputationum regulae ita mutarentur ut, quod est maximum, nullus iis spectator coram adsit; soli autem ius loquendi vicissim habenti microphonum utilitate sua fungetur, alteri mutum manebit.

Aliquot iam decennia solent eiusmodi disceptationes publicae antecomitiales in Civitatibus Foederatis haberi; huius anni tamen comitia antecedentes insolitae putantur non praecipue quod contra Consilii ad hoc designati proposita, quantum ad dies dicendas, sint praestitutae (quod procul dubio indicium est abnormitatis politicae) aut quod tam mature, prior potissime, sint agendae, sed quia in statu magnae hostilitatis et ut aiunt polarizationis, inter mendacia, suspiciones, fraudes gravesque accusationes apparantur. Adde huc quod extremistae in factione Republicana, ad quam Donaldus pertinet, gliscunt Donaldo ipso instigante, cum Iosephus moderationem et temperantiam Democraticis suis suadere contra conetur. Civitates Foederatae terra sunt magis in dies divisa pluresque Americani Foederati rhetorica quadam apocalyptica de venientibus comitiis loquuntur, quasi tempus futurum totum ex iis pendeat. De tyrannidis periculo ambae partes monent sed Democratici verius, cum Donaldus abhinc prope quadriennium post comitia praesidalia proxima eidem Iosepho victori renitens praesidatum retinere exitumque diribitionis subvertere usque ad vim tentaverit. Cuius rei, ut est verisimile, mentio erit in disputationibus et hoc quaeret Iosephus ex Donaldo, utrum fieri umquam possit ut eventum comitiorum, qualisqualis sit, agnoscat atque accipiat competitorique victus cedat an dolis fateri recusare denuo cogitet se esse superatum. Licet enim dubitare num hac quoque occasione Donaldus et asseclae eius technas invenire in animo habeant ut comitia, si numeri Iosephum victorem dederint, fraudulenta videantur et confusione facta eorum exitus in dubium vocari possit.

Prae hac re, sinere videlicet candidatos, si diribitoria sic decreverint, ut competitores honorem ineant, quod democratiae reique publicae cardo est nec non libertatis, omnia cetera vanescunt. Sunt tamen aliae quaestiones de quibus (nisi forte futurum est ut alteruter candidatorum sub quopiam praetextu in televisoriis apparere subterfugiat) in his disputationibus collocutores fabulabuntur, inter quas –ut valde est verisimile– hoc in primis erit, quod Donaldus triginta quattuor criminibus naturae quoque politicae inter se nexis nuperrime in iudicio Novoëboracensi convictus sit. De Iosephi senectute praeterea disceptabitur, quam Donaldus praesidi hodierno, qui alterum et octogesimum annum agit, etsi paucissimis annis iunior obiciet. Facile de vexatoria discriminatione phyletica quoque sermo erit, cum Iosephus pro hominum originis non Europensis contemptore Donaldum habeat. Nihil ceterum obstat quin Donaldus rursus hoc queratur, quod res publica velut parallela profundius quodammodo iaceat ambagibus grapheocraticis politiisque secretis corrupta, quae regimini a populo legitime electo obsistat. De oeconomia, ut patet, agetur, sed etiam de recenti caeli calefactione, quam Donaldus negare mavult, et sane de viis ad eam compescendam sequendis; de abortibus voluntariis permittendis an vetandis. De Civitatum Foederatarum erga terras socias et exteras nationes positione quoque –ut arbitror– sermo erit, nam Donaldi dictum vulgatissimum, quoad res saltem inter gentes gerendas, est “Primum pro America” (cum hic voce America subaudiantur Civitates Americae Foederatae) et ex quibusdam eiusdem Donaldi orationibus fieri posse haud difficulter conicitur ut is, si praeses iterum fiat, efficere optet ut Civitates suae a Consociatione a Pacto Boreoatlantico (quae plerumque ‘NATO’ vel ‘OTAN’ vulgo nominatur) deficiant; immo ei obiciunt inimici quod Vladimirum Putin, ducem Russicum antidemocraticum NATOni hostem, nimium admiretur. Publica adversariorum concertatio, quod reliquum est, circa fluxus in Civitates Foederatas immigrantium quoque versabitur, cum non pauca hominum milia cottidie per Mexicum ad fines earundem Civitatum perveniant ut palam aut clam has ingrediantur; qui et viri et mulieres et pueri non solum ex America media et australi adveniunt, sed etiam, variis itineribus ac modis, e plagis Africanis et Asiaticis egestate maxime laborantibus, plures vero in dies ex Sinis. Qua praesertim de causa dixit Donaldus se velle per diem unum (unum tantum?) dictatorem, seu potius tyrannum, esse ut omnes migratores clandestinos e Foederationis solo expellere sibi liceret.

Quid autem Biden dicet de sua Israelis in cruentissimo bello Gazetico defensione, quam multi caecam aut iniustam vocant? Quae Iosephi politica ratio facere poterit ut pauciores in comitiis civespauciores, ante alios, adulescentes ei suffragentur. Probe tamen sciunt iuvenes universitatum discipuli, qui Palaestinorum fautores reclamando sese demonstraverunt, Donaldum Trump cum suis etiam hostilius de Arabibus sentire.

Si vero his Iosephus Biden in disputationibus magis quam expedit senectutis suae signa exhibebit, ii qui meliorem censent Iosephum persenilem quam Donaldum consilium illi suffragandi non mutabunt; vice versa dici potest de Donaldiana potestatis et ultionis cupiditate: multi etiam tum putabunt aptiorem esse Donaldum furiosum ac tyrannicum quam Iosephum sanum. Erunt nihilominus qui a consilio suo altercationibus televisive spectatis depellantur et, quamquam pauciores, decretorii in comitiis esse poterunt. Sat multi tamen sunt qui dicant rei publicae eversionem iamdudum praeparari ut candidatus Republicanus, quidquid sunt suffragia ferentes significaturi, praeses fiat.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 21/06/2024 21h34


PETITIO IN DONALDUM
EXITUS FRANCOGALLICUS
SCHISMATIS REUS
IULIANUS ASSANGE LIBER EST
NUNTIUS RUSSICUS
QUATTUOR OBSIDES ISRAELIANI LIBERI SUNT
DONALDUS CONVICTUS
DE PALAESTINA
PRAESES PERSARUM RAISI PERIIT
IUBILAEUM ANNI MMXXV IAM SOLLEMNITER INDICTUM EST