Veneris die 19 mensis Julii 2024

NUNTII

IULIANUS ASSANGE LIBER EST

 

Pactus est cum Boreoamericanis

 

Cum quinque annos detentus esset in carcere Britannico maxima securitate, composita controversia cum Civitatibus Americae Unitis, Iulianus Assange, conditor societatis “wikileaks” (fuga nuntiorum) liber est. A.d.VIII Kal. Iul. eius patroni pactionem fecerunt ex qua praeclarus diurnarius, peritus disciplinae informaticae, praeparator instrumentorum electronicorum,  confessus est   se reum coniurationis fuisse, quod  nuntios suduxisset et vulgavisset de nationis praesidio, sed non occultae explorationis. Ille detector secretorum, civis Australianus quinquaginta tres annos natus, damnatus erat custodia CLXXV annorum; cum poena  redacta esset in carcerem sexaginta duorum mensium, iam persoluta est. Uxor Stella Morris, patrona viri, ex quo duos filios genuit, maxime laetatur de eventu contra spem commodo, etiamque constituit gratiam a Praeside Biden petere.

Pactio decreta est a tribunali in insula Mariana Saipan sito, id est in territorio Americano Oceani Pacifici. Itinera aeria constat valde sumptuosa fuisse, prius Londinio ad insulam Marianam, alterum ad caput Canberram, in eius patriam.  

Res iudiciariae Iuliani Assange eruperunt ex actis diurnis mense Iulio anno MMX cum vulgavisset publico quater centum milia documenta et et duo centum quinquaginta milia  capligrammata secreta de rebus bellicis  et legatis Boreoamericanis in Iraquia et Afghania. Mense Novembri eiusdem anni accusatus vi sexuali, iussu Suetiae, custodia domestica  Londinii  detentus est. Quamvis crimen postea falsum exstitisset, tamen id impedivit quominus  traditio expostularetur in manum iudicum Civitatum Americae Unitarum. Postea auctor societatis tot secreta enuntiantis, asylum petiit a legatione Equadoriana: hic septem annos mansit sub tutela praesidis Raphaelis Correa. Deinde  derelictus mutato regimine,  a custodibus Publicae Securitatis Londinii comprehensus est et detentus in carcere maxime defenso, postquam custodiam domesticam transgressus erat. Attamen si in Boreoamericam traditus esset non licuisset ei peregrino primam emendationem Constitutionis invocare de libertate nuntios accipiendi et communicandi.

Sic  adversa fortuna viri qui tantum clamorem rumoremque toto orbe excitavit, quod constat, finem habuit.  Societas wikileaks fecit ut omnes cognitum haberent quomodo res occultae  non solum rei publicae defensioni faverent, sed interdum crimina administrationis celarent.  

 

Scripsit Lydia Ariminensis - 29/06/2024 19h38


PETITIO IN DONALDUM
EXITUS FRANCOGALLICUS
SCHISMATIS REUS
IOSEPH BIDEN ET DONALDUS TRUMP INTER SE VULGO DISPUTABUNT
NUNTIUS RUSSICUS
QUATTUOR OBSIDES ISRAELIANI LIBERI SUNT
DONALDUS CONVICTUS
DE PALAESTINA
PRAESES PERSARUM RAISI PERIIT
IUBILAEUM ANNI MMXXV IAM SOLLEMNITER INDICTUM EST