Lunae die 15 mensis Julii 2024

Grex Islamicus, cui Hezbollah nomen est, Mohammed Nimah Nasser ducem Israel telorum inmissione hodie interfectum esse pronuntiat, quod Israel quoque testatur -atque Nasser illum Israelitarum interfectorem terrorique fautorem dicit-; missilium centum igitur Hezbollah ipsi tamquam responsum mox iniciunt. *** *** Duos ante dies consulis Boreoamericani Ioseph Biden pristinique aequalis Donaldi Trump certatio televisiva habita est. Ipse vero Biden saepius ferme balbutiavit lapsibusque nonnullis affectus est; Trump ille autem firmissime certeque adlocutus est atque, quamvis falsa praefatus permulta, adversarium risit propeque verberavit. Sententiarum rogationes Donaldo Trump adhuc favent. *** *** Tribunal maximum Europaeum Hungariam, quae asylum profugis superioribus annis saepius aspreta est, euronum milionibus CC solvendis hodie condemnat; si vero pecunia statim non exsolvetur, usque ad exsolutionem cotidianus addetur milio. *** *** Apud fines orientales Sudanienses, in provincia Gezira, hominum saltem CL propter bellum, quod iam ante annum inceptum est, inter exercitum Auxiliatores Celeres (RSF) heri mortem obisse enumerantur, quamvis interfectorum nomen adhuc in ignoto sint. *** *** Cum Foederis Atlantici Septentrionalis socii necnon eorum rector Stoltenberg eum magis magisque exhortarentur, Iosephus Biden consul Boreoamericanus arma per se Ucrainensibus praebita in fines Russicos, qui iuxta regionem Kharkiv iacent, denique inmitti posse passus est, quod Germanicorum quoque administratio de armis suis adprobavit. *** *** Cum Lai Ching-te, democraticae progresivaeque factionis rector, consul novus Taiwanensis, liberis comitiis habitis, Lunae die factus sit, quod vero tamquam seditio Sinensibus accipitur, Sina «poenam» sicut dicta est «propter seclusionis conatum» inicit: ipsa nam exercitationes militares novas ad Formosam haberi iussit. *** ***

RELIGIO

DE PASCHA CELEBRANDA
De discrepantia diei inter Catholicos et Orthodoxos

RELIGIO

DE PRAESEPIS ORIGINE
Primum a Sancto Francisco apparatum est


GRAPHICA LATINA
Luciae Matterae
ACROSTICUM DE GINEVRA


Sermocinari et disputare potestis apud Facebook:



et apud Twitter:




Scribe Nobis:

LOGISTORICA
pontificum summorum quos maximi habeo ii qui artium renascentium tempore ecclesiam gubernauerunt
Nicolaus papa V ecclesiam annis 1447-1455 gubernauit. bibliothecam Vaticanam condidit ac quinque milia librorum adeptus est. effecit ut multa opera Graeca Latine redderentur. Laurentium Vallensem scriptorem apostolicum fecit. sancti Petri basilicae antiquae aliquid destruxit ut basilica noua aedificaretur. imperium Portugallorum in Africam edixit

MUSEUM IMAGINARIUM ANSGARII OSLOENSIS
De naturae theatro 
Henricus Desmazières, eximius chalcographus Francogallicus (1948-), atque investigator rerum occultarum diligens admodumque sedulus, mundos imaginarios ac locos solitarios atque ab omni turba vociferantium remotissimos, duplice ratione, graphio exaravit doctissimo....

LOGISTORICA
de politiae Francicae euersione et linguis
In Francia ante monarchiam finitam adhibebantur multae linguae quarum ea quidem quae Francica appellatur Lutetiae adhibebatur sed extra urbem per Franciae partem septentrionalem uaria erat, lingua autem Francoprouincialis in Franciae partibus media orientalique et lingua Occitana in parte australi in usu erat. plures quam triginta linguas

MUSEUM IMAGINARIUM ANSGARII OSLOENSIS
De insulis et nubibus
Memoriam rerum non modo perceptarum, vero etiam omnino mente fictarum ea ratione conservamus, ut annis volventibus, res oculis subiectae gradatim sensimque inficiantur imaginationibus nocturnis ac deliris. Quapropter, rerum imagines, quae perpetuo mentis oculis obversantur....





BREVES

  • Nuntius Libanensis
    Grex Islamicus, cui Hezbollah nomen est, Mohammed Nimah Nasser ducem Israel telorum inmissione hodie interfectum esse pronuntiat, quod Israel quoque testatur -atque Nasser illum Israelitarum interfectorem terrorique fautorem dicit-; missilium centum igitur Hezbollah ipsi tamquam responsum mox iniciunt. - 03/07/2024 21h42
  • Certatio Boreoamericana
    Duos ante dies consulis Boreoamericani Ioseph Biden pristinique aequalis Donaldi Trump certatio televisiva habita est. Ipse vero Biden saepius ferme balbutiavit lapsibusque nonnullis affectus est; Trump ille autem firmissime certeque adlocutus est atque, quamvis falsa praefatus permulta, adversarium risit propeque verberavit. Sententiarum rogationes Donaldo Trump adhuc favent. - 30/06/2024 21h29
  • Nuntius ab Hungaria
    Tribunal maximum Europaeum Hungariam, quae asylum profugis superioribus annis saepius aspreta est, euronum milionibus CC solvendis hodie condemnat; si vero pecunia statim non exsolvetur, usque ad exsolutionem cotidianus addetur milio. - 13/06/2024 21h59

Pristina Ephemeris adhuc visitari potest hic:

Necnon archivum ejus:


Latine loqui disce!!




152 / 1739