Martis die 16 mensis Julii 2024

VETERA

Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo � . Ignoscite!


SCRIPTA BENEDICTI HUCULAK OFM

Frater Benedictus Huculak OFM multa in Ephemeridem scripsit de vitis sanctorum, de aliisque rebus biblicis, et etiam versionem Latinam suam (magis "classicam") composuit evangeliorum secundum Marcum et Lucam, sub rubricis "Sanctus" et "Scholastica". Ecce "Sanctus 1"

 


SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (

SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (V)

Dei gratiâ fretus beatus Franciscus, sed etiam auctoritate Romani Pontificis, multa cum fiducia iter ad vallem Spoletanam versus arripuit, ut evangelii perfectionem, quam mente conceperat et professione voverat, facto perficeret et verbo doceret. Mota quoque cum sociis quaestione, utrum inter homines conversari an ad loca solitaria se conferre deberent, cum per orationem divinum super hoc beneplacitum requisisset, intellexit se ideo missum esse a Domino, ut Christo lucraretur animas, quas diabolus conaretur auferre. Magis igitur aliis quam sibi soli vivere eligendum esse decernens, recollegit se in quodam tugurio relicto prope Assisium, ut ibi secundum sanctae paupertatis normam cum fratribus viveret et verbum Dei pro loco et tempore populis praedicaret.

Factus igitur praeco evangelii, circuibat civitates et castra, idque non cum doctis humanae sapientiae verbis, sed in virtute Spiritus (1C 2, 13) annuntians regnum Dei (L 9, 60), Domino dirigente loquentem revelationibus praeviis et sermonem confirmante signis sequentibus (Mc 16, 20). Cum enim semel, ut ei mos erat, pervigil in oratione persisteret, corporaliter absens a filiis, circa mediam noctis horam, quibusdam e fratribus quiescentibus, quibusdam orantibus, currus igneus miri splendoris, super quem ille sedebat et globus ad modum solis lucidus, per ostiolum habitaculi fratrum ingressus, huc atque illuc per domicilium ter se convertit; ad cuius contuitum stupefacti sunt vigilantes, excitati simul et exterriti dormientes nec minus senserunt cordis claritatem quam corporis, nam ex virtute mirandi luminis alterius alteri conscientia nuda fuit. Intellexerunt enim concorditer omnes, sanctum patrem Franciscum in tali ostensum effigie, sibi esse demonstratum a Domino, ut qui in spiritu veniens et virtute Eliae (L 1, 17), spiritualis esset princeps militiae effectus. Reversus autem vir sanctus ad fratres, coepit confortare illos de ostensa eis caelitus visione, coepit quoque conscientiarum eorum secreta rimari, sed etiam futura praedicere, ut claresceret, Eliae spiritum super eum quievisse (4 Re 2, 9. 15).

Religiosus quidam ex ordine Cruciferorum, Moricus nomine, in hospitali quodam prope Assisium languore tam gravi tamque prolixo laborans, ut crederetur morti iam proximus, viro Dei supplex factus per nuntium, postulabat instanter, ut pro se ad Deum intercedere vellet. Cui vir pius benigne assentiens, oratione praemissa, panis micas accepit et cum oleo sumpto ex lampade, quae coram Sanctae Mariae ardebat altari, commiscens, quasi quoddam electuarium per manus fratrum infirmanti transmisit, dicens: „Medicinam hanc fratri nostro deferte Morico, qua

illum Christi virtus non solum plenae sanitati restituet, sed etiam robustum bellatorem effectum aciei nostrae constanter adiunget”. Statim autem, ut antidotum illud sancti Spiritus adinventione confectum aeger homo gustavit, sanus exsurgens, tantum mentis et corporis a Deo vigorem obtinuit, ut paulo post viri sancti Religionem ingressus, longo tempore loricam portaret ad carnem, et crudis dumtaxat contentus cibariis, nec vini poculum sumeret nec coctum quidquam gustaret.

Illo quoque tempore sacerdos quidam e civitate Assisii, Silvester nomine, vir utique conversationis honestae ac simplicitatis columbinae, vidit in somnis (Gen 28, 12) regionem illam totam a dracone immenso circumdari, prae cuius taeterrima horridaque effigie diversis, ut videbatur, mundi climatibus propinquum imminebat excidium. Contuebatur post haec crucem auream atque fulgentem procedentem ex ore Francisci, cuius summitas caelos tangebat (Gen 28, 12), et brachia protensa in latum usque ad mundi fines videbantur extendi, cuiusque aspectus praefulgidus draconem illum taetrum et horridum penitus effugabat. Hoc cum sibi tertio monstraretur, intellexit vir pius et Deo devotus, ad hoc Franciscum destinatum a Domino, ut gloriosae crucis assumpto vexillo, draconis maligni robur elideret et veritatis fulgoribus mentes fidelium instrueret. Quod cum viro Dei et fratribus narrasset per ordinem, non multo post tempore saeculum relinquens, vestigiis Christi, beati Patris exemplo, sic perseveranter adhaesit, ut eius vita in Ordine veram reddidit eam, quam in saeculo visionem habuerat.

Frater quidam, Pacificus nomine, cum adhuc saeculariter vivens fratrem Franciscum vidisset apud castrum Sancti Severini praedicantem in monasterio quodam, facta manu Domini super ipsum (Ez 1, 3), vidit illum quasi duobus transversis ensibus valde fulgentibus in modum crucis signatum, quorum unus a capite usque ad pedes, allter autem a manu in manum per pectus tendebatur. Non noverat illum facie, sed tanto monstratum miraculo mox cognoscens, valde obstupuit, et verborum eius virtute compunctus et territus, tamquam si esset gladio spiritus ex ore eius procedente transfixus, saecularibus pompis omnino contemptis, beato Patri professione adhaesit. Is postmodum in omni Religionis sanctitate proficiens, antequam fieret minister in Francia – siquidem primus ibi ministri gessit officium – meruit magnum Tau in fronte (Ez 1, 3) Francisci videre, quod colorum varietate distinctum, faciem eius miro venustabat ornatu. Hoc autem signum vir Dei magno venerabatur affectu, frequenti commendabat eloquio, actionum praemittebat initiis, et in eis quas dirigebat ex caritate litterulis, manu propria subscribebat, tamquam si omne eius studium esset iuxta propheticum dictum signare Tau super frontes virorum gementium et dolentium (cfr. Ez 9,4), ad Christum Iesum

Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM -Editum fuit 08/05/2016 18h49


EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.XXIV)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XXIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XXII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XXI)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XX)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.XIX)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XVIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XIV)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XVII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap. XVI)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.XV)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap. XIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.XI)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (X)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.IX)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (VIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.7)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.6)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (V)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (4)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.3)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.2)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.1)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (cap.16)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.15)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.14)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (CAP.13)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (cap.12)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (cap.11)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (capitulum 9)

EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (XI)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (X)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (IX)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (VII)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (VI)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (IV)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (III)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (II)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM
SANCTVS FRANCISCVS (XXV)
SANCTUS FRANCISCUS (XXIV)
SANCTVS FRANCISCVS [XXIII]
SANCTVS FRANCISCVS [XXII]
SANCTVS FRANCISCVS [XXI]
DE VITA SANCTI FRANCISCI
SANCTUS FRANCISCUS (XIX)
Sanctus Franciscus (XVIII)
Sanctus Franciscus (XVII)
Vita sancti Francisci
Vita sancti Francisci
Sancti Francisci vita
Biographia sancti Francisci (13)
SANCTVS FRANCISCVS (12)
SANCTVS FRANCISCVS
SANCTVS FRANCISCVS (10)
De sancto Francisco (9)
SANCTVS FRANCISCVS (8)
SANCTVS FRANCISCVS iuxta 'Floretum'
SANCTVS FRANCISCVS (6)
SANCTVS FRANCISCVS (5)
SANCTVS FRANCISCVS
SANCTVS FRANCISCVS
SANCTVS FRANCISCVS (2)
SANCTVS FRANCISCVS
Pius V Papa
Fidelis Suevus
PATRICIVS HIBERNICVS
MARCELLVS ROMANVS
AMBROSIVS MEDIOLANENSIS
Franciscus Borgias
STEPHANVS HVNGARORVM REX
BLASIVS ARMENVS
GEORGIUS EQUES
GERTRVDIS SAXONA
IOSAPHAT KVNCEWICZ
FAVSTINA KOWALSKA
Anselmus Cantuariensis
Dorothea Cappadox
PHILIPPVS NERIVS
MARCVS EVANGELISTA
Hieronymus
TERESIA BENEDICTA A CRVCE
Boethius
HILARIVS PICTAVIENSIS
GREGORIVS VII
Petrus Chrysologus
CYRILLVS IEROSOLYMITANVS
Augustinus alter
Frater Nicolaus
Papa Cornelius
Fabianus papa
Iosephus Sebastianus Pelczar
Leo III
Editha Angla
Catharina Sveta
Gregorius Magnus
Venceslaus Bohemus
Sancta Philomena
Miles Expeditus
Eustathius Antiochenus
Hubertus Leodiensis
Sancta Ludmila Bohema
Thomas Morus
Thomas Anglonormannus
Alcuinus Anglus
Beda Venerabilis
Victor Papa
Ferdinandus Castellanus
Carolus Boromeus
Bonifatius Anglus
Sancta Agnes Assisiensis
Nilus Roscianus
Margarita Scotica
Leo Magnus
Ephraem Syrus
Nicolaus Myranus
Heduigis regina Poloniae
Benedictus Francus
Sanctus Georgius martyr
Ludovicus Tolosianus
Ioannes a Deo
Ioanna Valesia
Sanctus Antonius abbas
Leopoldus Babenbergensis
Margarita Cortonensis
Saba abbas
Petrus Rauennas
Teresia Abulensis
Ioannes Cassianus
Angela Mericia
Ludovicus IX rex
Helena Augusta
Rosa Limana
Hormisdas Latinus
Ioannes Chrysostomus
Margarita Burgunda
Olympia Constantinopolitana
Genovefa Franca