Martis die 16 mensis Julii 2024

VETERA

Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo � . Ignoscite!


SCRIPTA BENEDICTI HUCULAK OFM

Frater Benedictus Huculak OFM multa in Ephemeridem scripsit de vitis sanctorum, de aliisque rebus biblicis, et etiam versionem Latinam suam (magis "classicam") composuit evangeliorum secundum Marcum et Lucam, sub rubricis "Sanctus" et "Scholastica". Ecce "Sanctus 1"

 


HEDVIGIS REGINA POLONIAE

NICOLAVS MYRANVS

Myra (hodierna Demre) fuit urbs caput Lyciae, quae Asiae Minoris siue Anatoliae (hodie in Turcia) pars est spectans inter meridiem et solem occidentem. Ineunte saeculo IV Myranus episcopus cactus est Nicolaus. Iuxta piam opinionem, quam medio fere speculo IX tradidit Constantinopolitanus patriarcha Methodius, ille paulo ante suam electionem in episcopum, in contemplativa visione ad dexteram suam conspexisset Christum Dominum sibi porrigentem librum Euangeliorum, ad sinistram autem uidisset Beatam Virginem, quae ipsi imponeret uestes episcopales. Vtique ita Nicolaus monstratur in plerisque imaginibus orientalibus: ipse nempe uestibus indutus episcopalibus, ad eius autem caput in spectantis parte sinistra ponitur imago Christi, in dextera uero Beatae Virginis. Natus autem erat Patarie, in urbe Lyciae anno circiter ducentesimo septuagesimo (270) unicum filius parentum diuitum, sed etiam piorum, qui diu precati erant, ut Deus sibi prolem concederet.

Christianorum persecutione Diocletianea, quae saeculo exarsit quarto ineunte, Nicolaus in uincula coniectus est, ubi permansit usque ad Constantini et Licinii edictum Mediolanense. Reuersus et denuo pastorale munus exercens tener fuit pater populi sui, defendens eum imprimis ab erroribus in fide Christi, idque tempore difficili Arianae contagionis. Interfuisse ceterum traditur Concilio Nicaeno (325), quod Arium condemnauit, declarans Dei Filium esse homoousion – consubstantialem Patri.

Paternâ tamen curâ prosequebatur suas ‘oues’ etiam in terrenis non solum tribulationibus, sed in simplicibus quoque angustiis. Traditum est exempli gratia illum obtinuisse, ut paulo ante decollationem liberarentur tres adulecentes, qui nimia cum seueritate iudicis ad mortem damnati erant. Ad clementiam pro illis obtinendam ipse contulit se Constantinopolim, ut imperatorem alloqueretur. Alias succurrit piscatoribus, qui i mari venerant ad uitae periculum.Melius autem notum esse uidetur illum noctu allatâ pecuniâ eaque ad fenestram relictâ uoluisse tres uirgines ibi habitantes leuare inopiâ itaque saluare a uita indecenti, ad quam se forsitan censerent coactae ad uictum procurandum, simulque, ut digne – scilicet cum dote – nubere possent.

Hoc ultimum beneficium uidetur effecisse, ut in multis nationibus Europae septentrionalis die 6 mensis Decembris, quo recolitur Nicolai memoria, fieret dies, quo uicissim – ante omnia in familiis – dona offeruntur, non solum pueris et puellis. Vsque ad saeculum XIII, quo illuxit eximia sanctitas et cura pauperum in Antonio Patauino, Nicolaus in toto orbe terrarum fuerat sanctus maxime amatus in populo Christiano.

 

Scripsit Fr. Benedictus Huculak OFM -Editum fuit 14/06/2008 10h14


EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.XXIV)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XXIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XXII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XXI)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XX)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.XIX)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XVIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XIV)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XVII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap. XVI)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.XV)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap. XIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.XI)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (X)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.IX)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (VIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.7)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.6)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (V)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (4)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.3)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.2)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.1)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (cap.16)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.15)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.14)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (CAP.13)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (cap.12)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (cap.11)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (capitulum 9)

EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (XI)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (X)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (IX)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (VII)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (VI)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (V)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (IV)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (III)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (II)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM
SANCTVS FRANCISCVS (XXV)
SANCTUS FRANCISCUS (XXIV)
SANCTVS FRANCISCVS [XXIII]
SANCTVS FRANCISCVS [XXII]
SANCTVS FRANCISCVS [XXI]
DE VITA SANCTI FRANCISCI
SANCTUS FRANCISCUS (XIX)
Sanctus Franciscus (XVIII)
Sanctus Franciscus (XVII)
Vita sancti Francisci
Vita sancti Francisci
Sancti Francisci vita
Biographia sancti Francisci (13)
SANCTVS FRANCISCVS (12)
SANCTVS FRANCISCVS
SANCTVS FRANCISCVS (10)
De sancto Francisco (9)
SANCTVS FRANCISCVS (8)
SANCTVS FRANCISCVS iuxta 'Floretum'
SANCTVS FRANCISCVS (6)
SANCTVS FRANCISCVS (5)
SANCTVS FRANCISCVS
SANCTVS FRANCISCVS
SANCTVS FRANCISCVS (2)
SANCTVS FRANCISCVS
Pius V Papa
Fidelis Suevus
PATRICIVS HIBERNICVS
MARCELLVS ROMANVS
AMBROSIVS MEDIOLANENSIS
Franciscus Borgias
STEPHANVS HVNGARORVM REX
BLASIVS ARMENVS
GEORGIUS EQUES
GERTRVDIS SAXONA
IOSAPHAT KVNCEWICZ
FAVSTINA KOWALSKA
Anselmus Cantuariensis
Dorothea Cappadox
PHILIPPVS NERIVS
MARCVS EVANGELISTA
Hieronymus
TERESIA BENEDICTA A CRVCE
Boethius
HILARIVS PICTAVIENSIS
GREGORIVS VII
Petrus Chrysologus
CYRILLVS IEROSOLYMITANVS
Augustinus alter
Frater Nicolaus
Papa Cornelius
Fabianus papa
Iosephus Sebastianus Pelczar
Leo III
Editha Angla
Catharina Sveta
Gregorius Magnus
Venceslaus Bohemus
Sancta Philomena
Miles Expeditus
Eustathius Antiochenus
Hubertus Leodiensis
Sancta Ludmila Bohema
Thomas Morus
Thomas Anglonormannus
Alcuinus Anglus
Beda Venerabilis
Victor Papa
Ferdinandus Castellanus
Carolus Boromeus
Bonifatius Anglus
Sancta Agnes Assisiensis
Nilus Roscianus
Margarita Scotica
Leo Magnus
Ephraem Syrus
Heduigis regina Poloniae
Benedictus Francus
Sanctus Georgius martyr
Ludovicus Tolosianus
Ioannes a Deo
Ioanna Valesia
Sanctus Antonius abbas
Leopoldus Babenbergensis
Margarita Cortonensis
Saba abbas
Petrus Rauennas
Teresia Abulensis
Ioannes Cassianus
Angela Mericia
Ludovicus IX rex
Helena Augusta
Rosa Limana
Hormisdas Latinus
Ioannes Chrysostomus
Margarita Burgunda
Olympia Constantinopolitana
Genovefa Franca